|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod homo non diligat seipsum
ex caritate. Dicit enim Gregorius, in quadam homilia, quod caritas
minus quam inter duos haberi non potest. Ergo ad seipsum nullus habet
caritatem.
2. Praeterea, amicitia de sui ratione importat reamationem et
aequalitatem, ut patet in VIII Ethic., quae quidem non possunt
esse homini ad seipsum. Sed caritas amicitia quaedam est, ut dictum
est. Ergo ad seipsum aliquis caritatem habere non potest.
3. Praeterea, illud quod ad caritatem pertinet non potest esse
vituperabile, quia caritas non agit perperam, ut dicitur I ad Cor.
XIII. Sed amare seipsum est vituperabile, dicitur enim II ad
Tim. III, in novissimis diebus instabunt tempora periculosa, et
erunt homines amantes seipsos. Ergo homo non potest seipsum ex
caritate diligere.
Sed contra est quod dicitur Levit. XIX, diliges amicum tuum sicut
teipsum. Sed amicum ex caritate diligimus. Ergo et nosipsos ex
caritate debemus diligere.
Respondeo dicendum quod, cum caritas sit amicitia quaedam, sicut
dictum est, dupliciter possumus de caritate loqui. Uno modo, sub
communi ratione amicitiae. Et secundum hoc dicendum est quod amicitia
proprie non habetur ad seipsum, sed aliquid maius amicitia, quia
amicitia unionem quandam importat, dicit enim Dionysius quod amor est
virtus unitiva; unicuique autem ad seipsum est unitas, quae est potior
unione. Unde sicut unitas est principium unionis, ita amor quo quis
diligit seipsum, est forma et radix amicitiae, in hoc enim amicitiam
habemus ad alios, quod ad eos nos habemus sicut ad nosipsos; dicitur
enim in IX Ethic. quod amicabilia quae sunt ad alterum veniunt ex
his quae sunt ad seipsum. Sicut etiam de principiis non habetur
scientia, sed aliquid maius, scilicet intellectus. Alio modo
possumus loqui de caritate secundum propriam rationem ipsius, prout
scilicet est amicitia hominis ad Deum principaliter, et ex consequenti
ad ea quae sunt Dei. Inter quae etiam est ipse homo qui caritatem
habet. Et sic inter cetera quae ex caritate diligit quasi ad Deum
pertinentia, etiam seipsum ex caritate diligit.
Ad primum ergo dicendum quod Gregorius loquitur de caritate secundum
communem amicitiae rationem.
Et secundum hoc etiam procedit secunda ratio.
Ad tertium dicendum quod amantes seipsos vituperantur inquantum amant
se secundum naturam sensibilem, cui obtemperant. Quod non est vere
amare seipsum secundum naturam rationalem, ut sibi velit ea bona quae
pertinent ad perfectionem rationis. Et hoc modo praecipue ad caritatem
pertinet diligere seipsum.
|
|