|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod homo non debeat corpus
suum ex caritate diligere. Non enim diligimus illum cui convivere non
volumus. Sed homines caritatem habentes refugiunt corporis convictum,
secundum illud Rom. VII, quis me liberabit de corpore mortis
huius? Et Philipp. I, desiderium habens dissolvi et cum Christo
esse. Ergo corpus nostrum non est ex caritate diligendum.
2. Praeterea, amicitia caritatis fundatur super communicatione
divinae fruitionis. Sed huius fruitionis corpus particeps esse non
potest. Ergo corpus non est ex caritate diligendum.
3. Praeterea, caritas, cum sit amicitia quaedam, ad eos habetur
qui reamare possunt. Sed corpus nostrum non potest nos ex caritate
diligere. Ergo non est ex caritate diligendum.
Sed contra est quod Augustinus, in I de Doct. Christ., ponit
quatuor ex caritate diligenda, inter quae unum est corpus proprium.
Respondeo dicendum quod corpus nostrum secundum duo potest
considerari, uno modo, secundum eius naturam; alio modo, secundum
corruptionem culpae et poenae. Natura autem corporis nostri non est a
malo principio creata, ut Manichaei fabulantur, sed est a Deo.
Unde possumus eo uti ad servitium Dei, secundum illud Rom. VI,
exhibete membra vestra arma iustitiae Deo. Et ideo ex dilectione
caritatis qua diligimus Deum, debemus etiam corpus nostrum diligere.
Sed infectionem culpae et corruptionem poenae in corpore nostro
diligere non debemus, sed potius ad eius remotionem anhelare desiderio
caritatis.
Ad primum ergo dicendum quod apostolus non refugiebat corporis
communionem quantum ad corporis naturam, immo secundum hoc nolebat ab
eo spoliari, secundum illud II ad Cor. V, nolumus expoliari, sed
supervestiri. Sed volebat carere infectione concupiscentiae, quae
remanet in corpore; et corruptione ipsius, quae aggravat animam, ne
possit Deum videre. Unde signanter dixit, de corpore mortis huius.
Ad secundum dicendum quod corpus nostrum quamvis Deo frui non possit
cognoscendo et amando ipsum, tamen per opera quae per corpus agimus ad
perfectam Dei fruitionem possumus venire. Unde et ex fruitione animae
redundat quaedam beatitudo ad corpus, scilicet sanitatis et
incorruptionis vigor; ut Augustinus dicit, in epistola ad Diosc.
Et ideo, quia corpus aliquo modo est particeps beatitudinis, potest
dilectione caritatis amari.
Ad tertium dicendum quod reamatio habet locum in amicitia quae est ad
alterum, non autem in amicitia quae est ad seipsum, vel secundum
animam vel secundum corpus.
|
|