|
1. Ad septimum sic proceditur. Videtur quod peccatores seipsos
diligant. Illud enim quod est principium peccati maxime in
peccatoribus invenitur. Sed amor sui est principium peccati, dicit
enim Augustinus, XIV de Civ. Dei, quod facit civitatem
Babylonis. Ergo peccatores maxime amant seipsos.
2. Praeterea, peccatum non tollit naturam. Sed hoc unicuique
convenit ex sua natura quod diligat seipsum, unde etiam creaturae
irrationales naturaliter appetunt proprium bonum, puta conservationem
sui esse et alia huiusmodi. Ergo peccatores diligunt seipsos.
3. Praeterea, omnibus est diligibile bonum; ut Dionysius dicit,
in IV cap. de Div. Nom. Sed multi peccatores reputant se bonos.
Ergo multi peccatores seipsos diligunt.
Sed contra est quod dicitur in Psalm., qui diligit iniquitatem,
odit animam suam.
Respondeo dicendum quod amare seipsum uno modo commune est omnibus;
alio modo proprium est bonorum; tertio modo proprium est malorum.
Quod enim aliquis amet id quod seipsum esse aestimat, hoc commune est
omnibus. Homo autem dicitur esse aliquid dupliciter. Uno modo,
secundum suam substantiam et naturam. Et secundum hoc omnes aestimant
bonum commune se esse id quod sunt, scilicet ex anima et corpore
compositos. Et sic etiam omnes homines, boni et mali, diligunt
seipsos, inquantum diligunt sui ipsorum conservationem. Alio modo
dicitur esse homo aliquid secundum principalitatem, sicut princeps
civitatis dicitur esse civitas; unde quod principes faciunt, dicitur
civitas facere. Sic autem non omnes aestimant se esse id quod sunt.
Principale enim in homine est mens rationalis, secundarium autem est
natura sensitiva et corporalis, quorum primum apostolus nominat
interiorem hominem, secundum exteriorem, ut patet II ad Cor.
IV. Boni autem aestimant principale in seipsis rationalem naturam,
sive interiorem hominem, unde secundum hoc aestimant se esse quod
sunt. Mali autem aestimant principale in seipsis naturam sensitivam et
corporalem, scilicet exteriorem hominem. Unde non recte cognoscentes
seipsos, non vere diligunt seipsos, sed diligunt id quod seipsos esse
reputant. Boni autem, vere cognoscentes seipsos, vere seipsos
diligunt. Et hoc probat philosophus, in IX Ethic., per quinque
quae sunt amicitiae propria. Unusquisque enim amicus primo quidem vult
suum amicum esse et vivere; secundo, vult ei bona; tertio, operatur
bona ad ipsum; quarto, convivit ei delectabiliter; quinto, concordat
cum ipso, quasi in iisdem delectatus et contristatus. Et secundum hoc
boni diligunt seipsos quantum ad interiorem hominem, quia etiam volunt
ipsum servari in sua integritate; et optant ei bona eius, quae sunt
bona spiritualia; et etiam ad assequenda operam impendunt; et
delectabiliter ad cor proprium redeunt, quia ibi inveniunt et bonas
cogitationes in praesenti, et memoriam bonorum praeteritorum, et spem
futurorum bonorum, ex quibus delectatio causatur; similiter etiam non
patiuntur in seipsis voluntatis dissensionem, quia tota anima eorum
tendit in unum. E contrario autem mali non volunt conservari
integritatem interioris hominis; neque appetunt spiritualia eius bona;
neque ad hoc operantur; neque delectabile est eis secum convivere
redeundo ad cor, quia inveniunt ibi mala et praesentia et praeterita et
futura, quae abhorrent; neque etiam sibi ipsis concordant, propter
conscientiam remordentem, secundum illud Psalm., arguam te, et
statuam contra faciem tuam. Et per eadem probari potest quod mali
amant seipsos secundum corruptionem exterioris hominis. Sic autem boni
non amant seipsos.
Ad primum ergo dicendum quod amor sui qui est principium peccati, est
ille qui est proprius malorum, perveniens usque ad contemptum Dei, ut
ibi dicitur, quia mali sic etiam cupiunt exteriora bona quod
spiritualia contemnunt.
Ad secundum dicendum quod naturalis amor, etsi non totaliter tollatur
a malis, tamen in eis pervertitur per modum iam dictum.
Ad tertium dicendum quod mali, inquantum aestimant se bonos, sic
aliquid participant de amore sui. Nec tamen ista est vera sui
dilectio, sed apparens. Quae etiam non est possibilis in his qui
valde sunt mali.
|
|