|
1. Ad octavum sic proceditur. Videtur quod non sit de necessitate
caritatis ut inimici diligantur. Dicit enim Augustinus, in
Enchirid., quod hoc tam magnum bonum, scilicet diligere inimicos,
non est tantae multitudinis quantam credimus exaudiri cum in oratione
dicitur, dimitte nobis debita nostra. Sed nulli dimittitur peccatum
sine caritate, quia, ut dicitur Proverb. X, universa delicta
operit caritas. Ergo non est de necessitate caritatis diligere
inimicos.
2. Praeterea, caritas non tollit naturam. Sed unaquaeque res,
etiam irrationalis, naturaliter odit suum contrarium, sicut ovis
lupum, et aqua ignem. Ergo caritas non facit quod inimici
diligantur.
3. Praeterea, caritas non agit perperam. Sed hoc videtur esse
perversum quod aliquis diligat inimicos, sicut et quod aliquis odio
habeat amicos, unde II Reg. XIX exprobrando dicit Ioab ad
David, diligis odientes te, et odio habes diligentes te. Ergo
caritas non facit ut inimici diligantur.
Sed contra est quod dominus dicit, Matth. V, diligite inimicos
vestros.
Respondeo dicendum quod dilectio inimicorum tripliciter potest
considerari. Uno quidem modo, ut inimici diligantur inquantum sunt
inimici. Et hoc est perversum et caritati repugnans, quia hoc est
diligere malum alterius. Alio modo potest accipi dilectio inimicorum
quantum ad naturam, sed in universali. Et sic dilectio inimicorum est
de necessitate caritatis, ut scilicet aliquis diligens Deum et
proximum ab illa generalitate dilectionis proximi inimicos suos non
excludat. Tertio modo potest considerari dilectio inimicorum in
speciali, ut scilicet aliquis in speciali moveatur motu dilectionis ad
inimicum. Et istud non est de necessitate caritatis absolute, quia
nec etiam moveri motu dilectionis in speciali ad quoslibet homines
singulariter est de necessitate caritatis, quia hoc esset impossibile.
Est tamen de necessitate caritatis secundum praeparationem animi, ut
scilicet homo habeat animum paratum ad hoc quod in singulari inimicum
diligeret si necessitas occurreret. Sed quod absque articulo
necessitatis homo etiam hoc actu impleat ut diligat inimicum propter
Deum, hoc pertinet ad perfectionem caritatis. Cum enim ex caritate
diligatur proximus propter Deum, quanto aliquis magis diligit Deum,
tanto etiam magis ad proximum dilectionem ostendit, nulla inimicitia
impediente. Sicut si aliquis multum diligeret aliquem hominem, amore
ipsius filios eius amaret etiam sibi inimicos. Et secundum hunc modum
loquitur Augustinus.
Unde patet responsio ad primum.
Ad secundum dicendum quod unaquaeque res naturaliter odio habet id quod
est sibi contrarium inquantum est sibi contrarium. Inimici autem sunt
nobis contrarii inquantum sunt inimici. Unde hoc debemus in eis odio
habere, debet enim nobis displicere quod nobis inimici sunt. Non
autem sunt nobis contrarii inquantum homines sunt et beatitudinis
capaces. Et secundum hoc debemus eos diligere.
Ad tertium dicendum quod diligere inimicos inquantum sunt inimici, hoc
est vituperabile. Et hoc non facit caritas, ut dictum est.
|
|