|
1. Ad nonum sic proceditur. Videtur quod homo ex caritate magis
debeat diligere filium quam patrem. Illum enim magis debemus diligere
cui magis debemus benefacere. Sed magis debemus benefacere filiis quam
parentibus, dicit enim apostolus, II ad Cor. XII, non debent
filii thesaurizare parentibus, sed parentes filiis. Ergo magis sunt
diligendi filii quam parentes.
2. Praeterea, gratia perficit naturam. Sed naturaliter parentes
plus diligunt filios quam ab eis diligantur; ut philosophus dicit, in
VIII Ethic. Ergo magis debemus diligere filios quam parentes.
3. Praeterea, per caritatem affectus hominis Deo conformatur. Sed
Deus magis diligit filios quam diligatur ab eis. Ergo etiam et nos
magis debemus diligere filios quam parentes.
Sed contra est quod Ambrosius dicit, primo Deus diligendus est,
secundo parentes, inde filii, post domestici.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, gradus dilectionis
ex duobus pensari potest. Uno modo, ex parte obiecti. Et secundum
hoc id quod habet maiorem rationem boni est magis diligendum, et quod
est Deo similius. Et sic pater est magis diligendus quam filius,
quia scilicet patrem diligimus sub ratione principii, quod habet
rationem eminentioris boni et Deo similioris. Alio modo computantur
gradus dilectionis ex parte ipsius diligentis. Et sic magis diligitur
quod est coniunctius. Et secundum hoc filius est magis diligendus quam
pater; ut philosophus dicit, in VIII Ethic. Primo quidem, quia
parentes diligunt filios ut aliquid sui existentes; pater autem non est
aliquid filii; et ideo dilectio secundum quam pater diligit filium
similior est dilectioni qua quis diligit seipsum. Secundo, quia
parentes magis sciunt aliquos esse suos filios quam e converso.
Tertio, quia filius est magis propinquus parenti, utpote pars
existens, quam pater filio, ad quem habet habitudinem principii.
Quarto, quia parentes diutius amaverunt, nam statim pater incipit
diligere filium; filius autem tempore procedente incipit diligere
patrem. Dilectio autem quanto est diuturnior, tanto est fortior,
secundum illud Eccli. IX, non derelinquas amicum antiquum, novus
enim non erit similis illi.
Ad primum ergo dicendum quod principio debetur subiectio reverentiae et
honor, effectui autem proportionaliter competit recipere influentiam
principii et provisionem ipsius. Et propter hoc parentibus a filiis
magis debetur honor, filiis autem magis debetur cura provisionis.
Ad secundum dicendum quod pater naturaliter plus diligit filium
secundum rationem coniunctionis ad seipsum. Sed secundum rationem
eminentioris boni filius naturaliter plus diligit patrem.
Ad tertium dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in I de Doct.
Christ., Deus diligit nos ad nostram utilitatem et suum honorem.
Et ideo, quia pater comparatur ad nos in habitudine principii, sicut
et Deus, ad patrem proprie pertinet ut ei a filiis honor impendatur,
ad filium autem ut eius utilitati a parentibus provideatur. Quamvis in
articulo necessitatis filius obligatus sit ex beneficiis susceptis, ut
parentibus maxime provideat.
|
|