|
1. Ad decimum sic proceditur. Videtur quod homo magis debeat
diligere matrem quam patrem. Ut enim philosophus dicit, in I de
Gen. Animal., femina in generatione dat corpus. Sed homo non
habet animam a patre, sed per creationem a Deo, ut in primo dictum
est. Ergo homo plus habet a matre quam a patre. Plus ergo debet
diligere matrem quam patrem.
2. Praeterea, magis amantem debet homo magis diligere. Sed mater
plus diligit filium quam pater, dicit enim philosophus, in IX
Ethic., quod matres magis sunt amatrices filiorum. Laboriosior enim
est generatio matrum; et magis sciunt quoniam ipsarum sunt filii quam
patres. Ergo mater est magis diligenda quam pater.
3. Praeterea, ei debetur maior dilectionis affectus qui pro nobis
amplius laboravit, secundum illud Rom. ult., salutate Mariam,
quae multum laboravit in vobis. Sed mater plus laborat in generatione
et educatione quam pater, unde dicitur Eccli. VII, gemitum matris
tuae ne obliviscaris. Ergo plus debet homo diligere matrem quam
patrem.
Sed contra est quod Hieronymus dicit, super Ezech., quod post
Deum, omnium patrem, diligendus est pater, et postea addit de
matre.
Respondeo dicendum quod in istis comparationibus id quod dicitur est
intelligendum per se, ut videlicet intelligatur esse quaesitum de patre
inquantum est pater, an sit plus diligendus matre inquantum est mater.
Potest enim in omnibus huiusmodi tanta esse distantia virtutis et
malitiae ut amicitia solvatur vel minuatur; ut philosophus dicit, in
VIII Ethic. Et ideo, ut Ambrosius dicit, boni domestici sunt
malis filiis praeponendi. Sed per se loquendo, pater magis est
amandus quam mater. Amantur enim pater et mater ut principia quaedam
naturalis originis. Pater autem habet excellentiorem rationem
principii quam mater, quia pater est principium per modum agentis,
mater autem magis per modum patientis et materiae. Et ideo, per se
loquendo, pater est magis diligendus.
Ad primum ergo dicendum quod in generatione hominis mater ministrat
materiam corporis informem, formatur autem per virtutem formativam quae
est in semine patris. Et quamvis huiusmodi virtus non possit creare
animam rationalem, disponit tamen materiam corporalem ad huiusmodi
formae susceptionem.
Ad secundum dicendum quod hoc pertinet ad aliam rationem dilectionis,
alia enim est species amicitiae qua diligimus amantem, et qua diligimus
generantem. Nunc autem loquimur de amicitia quae debetur patri et
matri secundum generationis rationem.
|
|