|
1. Ad undecimum sic proceditur. Videtur quod homo plus debeat
diligere uxorem quam patrem et matrem. Nullus enim dimittit rem
aliquam nisi pro re magis dilecta. Sed Gen. II dicitur quod
propter uxorem relinquet homo patrem et matrem. Ergo magis debet
diligere uxorem quam patrem vel matrem.
2. Praeterea, apostolus dicit, ad Ephes. V, quod viri debent
diligere uxores sicut seipsos. Sed homo magis debet diligere seipsum
quam parentes. Ergo etiam magis debet diligere uxorem quam parentes.
3. Praeterea, ubi sunt plures rationes dilectionis, ibi debet esse
maior dilectio. Sed in amicitia quae est ad uxorem sunt plures
rationes dilectionis, dicit enim philosophus, in VIII Ethic.,
quod in hac amicitia videtur esse utile et delectabile et propter
virtutem, si virtuosi sint coniuges. Ergo maior debet esse dilectio
ad uxorem quam ad parentes.
Sed contra est quod vir debet diligere uxorem suam sicut carnem suam,
ut dicitur ad Ephes. V. Sed corpus suum minus debet homo diligere
quam proximum, ut supra dictum est. Inter proximos autem magis
debemus diligere parentes. Ergo magis debemus diligere parentes quam
uxorem.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, gradus dilectionis attendi
potest et secundum rationem boni, et secundum coniunctionem ad
diligentem. Secundum igitur rationem boni, quod est obiectum
dilectionis, magis sunt diligendi parentes quam uxores, quia
diliguntur sub ratione principii et eminentioris cuiusdam boni.
Secundum autem rationem coniunctionis magis diligenda est uxor, quia
uxor coniungitur viro ut una caro existens, secundum illud Matth.
XIX, itaque iam non sunt duo, sed una caro. Et ideo intensius
diligitur uxor, sed maior reverentia est parentibus exhibenda.
Ad primum ergo dicendum quod non quantum ad omnia deseritur pater et
mater propter uxorem, in quibusdam enim magis debet homo assistere
parentibus quam uxori. Sed quantum ad unionem carnalis copulae et
cohabitationis, relictis omnibus parentibus, homo adhaeret uxori.
Ad secundum dicendum quod in verbis apostoli non est intelligendum quod
homo debeat diligere uxorem suam aequaliter sibi ipsi, sed quia
dilectio quam aliquis habet ad seipsum est ratio dilectionis quam quis
habet ad uxorem sibi coniunctam.
Ad tertium dicendum quod etiam in amicitia paterna inveniuntur multae
rationes dilectionis. Et quantum ad aliquid praeponderant rationi
dilectionis quae habetur ad uxorem, secundum scilicet rationem boni,
quamvis illae praeponderent secundum coniunctionis rationem.
Ad quartum dicendum quod illud etiam non est sic intelligendum quod ly
sicut importet aequalitatem, sed rationem dilectionis. Diligit enim
homo uxorem suam principaliter ratione carnalis coniunctionis.
|
|