|
1. Ad tertiumdecimum sic proceditur. Videtur quod ordo caritatis
non remaneat in patria. Dicit enim Augustinus, in libro de vera
Relig., perfecta caritas est ut plus potiora bona, et minus minora
diligamus. Sed in patria erit perfecta caritas. Ergo plus diliget
aliquis meliorem quam seipsum vel sibi coniunctum.
2. Praeterea, ille magis amatur cui maius bonum volumus. Sed
quilibet in patria existens vult maius bonum ei qui plus bonum habet,
alioquin voluntas eius non per omnia divinae voluntati conformaretur.
Ibi autem plus bonum habet qui melior est. Ergo in patria quilibet
magis diliget meliorem. Et ita magis alium quam seipsum, et extraneum
quam propinquum.
3. Praeterea, tota ratio dilectionis in patria Deus erit, tunc
enim implebitur quod dicitur I ad Cor. XV, ut sit Deus omnia in
omnibus. Ergo magis diligitur qui est Deo propinquior. Et ita
aliquis magis diliget meliorem quam seipsum, et extraneum quam
coniunctum.
Sed contra est quia natura non tollitur per gloriam, sed perficitur.
Ordo autem caritatis supra positus ex ipsa natura procedit. Omnia
autem naturaliter plus se quam alia amant. Ergo iste ordo caritatis
remanebit in patria.
Respondeo dicendum quod necesse est ordinem caritatis remanere in
patria quantum ad hoc quod Deus est super omnia diligendus. Hoc enim
simpliciter erit tunc, quando homo perfecte eo fruetur. Sed de ordine
sui ipsius ad alios distinguendum videtur. Quia sicut supra dictum
est, dilectionis gradus distingui potest vel secundum differentiam boni
quod quis alii exoptat; vel secundum intensionem dilectionis. Primo
quidem modo plus diliget meliores quam seipsum, minus vero minus
bonos. Volet enim quilibet beatus unumquemque habere quod sibi debetur
secundum divinam iustitiam, propter perfectam conformitatem voluntatis
humanae ad divinam. Nec tunc erit tempus proficiendi per meritum ad
maius praemium, sicut nunc accidit, quando potest homo melioris et
virtutem et praemium desiderare, sed tunc voluntas uniuscuiusque infra
hoc sistet quod est determinatum divinitus. Secundo vero modo aliquis
plus seipsum diliget quam proximum, etiam meliorem. Quia intensio
actus dilectionis provenit ex parte subiecti diligentis, ut supra
dictum est. Et ad hoc etiam donum caritatis unicuique confertur a
Deo, ut primo quidem mentem suam in Deum ordinet, quod pertinet ad
dilectionem sui ipsius; secundario vero ordinem aliorum in Deum
velit, vel etiam operetur secundum suum modum. Sed quantum ad ordinem
proximorum ad invicem simpliciter quis magis diliget meliorem, secundum
caritatis amorem. Tota enim vita beata consistit in ordinatione mentis
ad Deum. Unde totus ordo dilectionis beatorum observabitur per
comparationem ad Deum, ut scilicet ille magis diligatur et propinquior
sibi habeatur ab unoquoque qui est Deo propinquior. Cessabit enim
tunc provisio, quae est in praesenti vita necessaria, qua necesse est
ut unusquisque magis sibi coniuncto, secundum quamcumque
necessitudinem, provideat magis quam alieno; ratione cuius in hac vita
ex ipsa inclinatione caritatis homo plus diligit magis sibi coniunctum,
cui magis debet impendere caritatis effectum. Continget tamen in
patria quod aliquis sibi coniunctum pluribus rationibus diliget, non
enim cessabunt ab animo beati honestae dilectionis causae. Tamen
omnibus istis rationibus praefertur incomparabiliter ratio dilectionis
quae sumitur ex propinquitate ad Deum.
Ad primum ergo dicendum quod quantum ad coniunctos sibi ratio illa
concedenda est. Sed quantum ad seipsum oportet quod aliquis plus se
quam alios diligat, tanto magis quanto perfectior est caritas, quia
perfectio caritatis ordinat hominem perfecte in Deum quod pertinet ad
dilectionem sui ipsius, ut dictum est.
Ad secundum dicendum quod ratio illa procedit de ordine dilectionis
secundum gradum boni quod aliquis vult amato.
Ad tertium dicendum quod unicuique erit Deus tota ratio diligendi eo
quod Deus est totum hominis bonum, dato enim, per impossibile, quod
Deus non esset hominis bonum, non esset ei ratio diligendi. Et ideo
in ordine dilectionis oportet quod post Deum homo maxime diligat
seipsum.
|
|