|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod in caritate non sit
aliquis ordo. Caritas enim quaedam virtus est. Sed in aliis
virtutibus non assignatur aliquis ordo. Ergo neque in caritate aliquis
ordo assignari debet.
2. Praeterea, sicuti fidei obiectum est prima veritas, ita
caritatis obiectum est summa bonitas. Sed in fide non ponitur aliquis
ordo, sed omnia aequaliter creduntur. Ergo nec in caritate debet poni
aliquis ordo.
3. Praeterea, caritas in voluntate est. Ordinare autem non est
voluntatis, sed rationis. Ergo ordo non debet attribui caritati.
Sed contra est quod dicitur Cant. II, introduxit me rex in cellam
vinariam; ordinavit in me caritatem.
Respondeo dicendum quod, sicut philosophus dicit, in V Metaphys.,
prius et posterius dicitur secundum relationem ad aliquod principium.
Ordo autem includit in se aliquem modum prioris et posterioris. Unde
oportet quod ubicumque est aliquod principium, sit etiam aliquis ordo.
Dictum autem est supra quod dilectio caritatis tendit in Deum sicut in
principium beatitudinis, in cuius communicatione amicitia caritatis
fundatur. Et ideo oportet quod in his quae ex caritate diliguntur
attendatur aliquis ordo, secundum relationem ad primum principium huius
dilectionis, quod est Deus.
Ad primum ergo dicendum quod caritas tendit in ultimum finem sub
ratione finis ultimi, quod non convenit alicui alii virtuti, ut supra
dictum est. Finis autem habet rationem principii in appetibilibus et
in agendis, ut ex supradictis patet. Et ideo caritas maxime importat
comparationem ad primum principium. Et ideo in ea maxime consideratur
ordo secundum relationem ad primum principium.
Ad secundum dicendum quod fides pertinet ad vim cognitivam, cuius
operatio est secundum quod res cognitae sunt in cognoscente. Caritas
autem est in vi affectiva, cuius operatio consistit in hoc quod anima
tendit in ipsas res. Ordo autem principalius invenitur in ipsis
rebus; et ex eis derivatur ad cognitionem nostram. Et ideo ordo magis
appropriatur caritati quam fidei. Licet etiam in fide sit aliquis
ordo, secundum quod principaliter est de Deo, secundario autem de
aliis quae referuntur ad Deum.
Ad tertium dicendum quod ordo pertinet ad rationem sicut ad
ordinantem, sed ad vim appetitivam pertinet sicut ad ordinatam. Et
hoc modo ordo in caritate ponitur.
|
|