|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Deus non sit magis
diligendus quam proximus. Dicitur enim I Ioan. IV, qui non
diligit fratrem suum, quem videt, Deum, quem non videt, quomodo
potest diligere? Ex quo videtur quod illud sit magis diligibile quod
est magis visibile, nam et visio est principium amoris, ut dicitur
IX Ethic. Sed Deus est minus visibilis quam proximus. Ergo etiam
est minus ex caritate diligibilis.
2. Praeterea, similitudo est causa dilectionis, secundum illud
Eccli. XIII, omne animal diligit simile sibi. Sed maior est
similitudo hominis ad proximum suum quam ad Deum. Ergo homo ex
caritate magis diligit proximum quam Deum.
3. Praeterea, illud quod in proximo caritas diligit, Deus est; ut
patet per Augustinum, in I de Doct. Christ. Sed Deus non est
maior in seipso quam in proximo. Ergo non est magis diligendus in
seipso quam in proximo. Ergo non debet magis diligi Deus quam
proximus.
Sed contra, illud magis est diligendum propter quod aliqua odio sunt
habenda. Sed proximi sunt odio habendi propter Deum, si scilicet a
Deo abducunt, secundum illud Luc. XIV, si quis venit ad me et
non odit patrem et matrem et uxorem et filios et fratres et sorores,
non potest meus esse discipulus. Ergo Deus est magis ex caritate
diligendus quam proximus.
Respondeo dicendum quod unaquaeque amicitia respicit principaliter
illud in quo principaliter invenitur illud bonum super cuius
communicatione fundatur, sicut amicitia politica principalius respicit
principem civitatis, a quo totum bonum commune civitatis dependet;
unde et ei maxime debetur fides et obedientia a civibus. Amicitia
autem caritatis fundatur super communicatione beatitudinis, quae
consistit essentialiter in Deo sicut in primo principio, a quo
derivatur in omnes qui sunt beatitudinis capaces. Et ideo
principaliter et maxime Deus est ex caritate diligendus, ipse enim
diligitur sicut beatitudinis causa; proximus autem sicut beatitudinem
simul nobiscum ab eo participans.
Ad primum ergo dicendum quod dupliciter est aliquid causa dilectionis.
Uno modo, sicut id quod est ratio diligendi. Et hoc modo bonum est
causa diligendi, quia unumquodque diligitur inquantum habet rationem
boni. Alio modo, quia est via quaedam ad acquirendum dilectionem.
Et hoc modo visio est causa dilectionis, non quidem ita quod ea
ratione sit aliquid diligibile quia est visibile; sed quia per visionem
perducimur ad dilectionem non ergo oportet quod illud quod est magis
visibile sit magis diligibile, sed quod prius occurrat nobis ad
diligendum. Et hoc modo argumentatur apostolus. Proximus enim, quia
est nobis magis visibilis, primo occurrit nobis diligendus, ex his
enim quae novit animus discit incognita amare, ut Gregorius dicit, in
quadam homilia. Unde si aliquis proximum non diligit, argui potest
quod nec Deum diligit, non propter hoc quod proximus sit magis
diligibilis; sed quia prius diligendus occurrit. Deus autem est magis
diligibilis propter maiorem bonitatem.
Ad secundum dicendum quod similitudo quam habemus ad Deum est prior et
causa similitudinis quam habemus ad proximum, ex hoc enim quod
participamus a Deo id quod ab ipso etiam proximus habet similes proximo
efficimur. Et ideo ratione similitudinis magis debemus Deum quam
proximum diligere.
Ad tertium dicendum quod Deus, secundum substantiam suam
consideratus, in quocumque sit, aequalis est, quia non minuitur per
hoc quod est in aliquo. Sed tamen non aequaliter habet proximus
bonitatem Dei sicut habet ipsam Deus, nam Deus habet ipsam
essentialiter, proximus autem participative.
|
|