|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod homo non debeat ex
caritate plus Deum diligere quam seipsum. Dicit enim philosophus, in
IX Ethic., quod amicabilia quae sunt ad alterum veniunt ex
amicabilibus quae sunt ad seipsum. Sed causa est potior effectu.
Ergo maior est amicitia hominis ad seipsum quam ad quemcumque alium.
Ergo magis se debet diligere quam Deum.
2. Praeterea, unumquodque diligitur inquantum est proprium bonum.
Sed id quod est ratio diligendi magis diligitur quam id quod propter
hanc rationem diligitur, sicut principia, quae sunt ratio
cognoscendi, magis cognoscuntur. Ergo homo magis diligit seipsum quam
quodcumque aliud bonum dilectum. Non ergo magis diligit Deum quam
seipsum.
3. Praeterea, quantum aliquis diligit Deum, tantum diligit frui
eo. Sed quantum aliquis diligit frui Deo, tantum diligit seipsum,
quia hoc est summum bonum quod aliquis sibi velle potest. Ergo homo
non plus debet ex caritate Deum diligere quam seipsum.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in I de Doct. Christ., si
teipsum non propter te debes diligere, sed propter ipsum ubi
dilectionis tuae rectissimus finis est, non succenseat aliquis alius
homo si et ipsum propter Deum diligas. Sed propter quod unumquodque,
illud magis. Ergo magis debet homo diligere Deum quam seipsum.
Respondeo dicendum quod a Deo duplex bonum accipere possumus,
scilicet bonum naturae, et bonum gratiae. Super communicatione autem
bonorum naturalium nobis a Deo facta fundatur amor naturalis, quo non
solum homo in suae integritate naturae super omnia diligit Deum et plus
quam seipsum, sed etiam quaelibet creatura suo modo, idest vel
intellectuali vel rationali vel animali, vel saltem naturali amore,
sicut lapides et alia quae cognitione carent, quia unaquaeque pars
naturaliter plus amat commune bonum totius quam particulare bonum
proprium. Quod manifestatur ex opere, quaelibet enim pars habet
inclinationem principalem ad actionem communem utilitati totius.
Apparet etiam hoc in politicis virtutibus, secundum quas cives pro
bono communi et dispendia propriarum rerum et personarum interdum
sustinent. Unde multo magis hoc verificatur in amicitia caritatis,
quae fundatur super communicatione donorum gratiae. Et ideo ex
caritate magis debet homo diligere Deum, qui est bonum commune
omnium, quam seipsum, quia beatitudo est in Deo sicut in communi et
fontali omnium principio qui beatitudinem participare possunt.
Ad primum ergo dicendum quod philosophus loquitur de amicabilibus quae
sunt ad alterum in quo bonum quod est obiectum amicitiae invenitur
secundum aliquem particularem modum, non autem de amicabilibus quae
sunt ad alterum in quo bonum praedictum invenitur secundum rationem
totius.
Ad secundum dicendum quod bonum totius diligit quidem pars secundum
quod est sibi conveniens, non autem ita quod bonum totius ad se
referat, sed potius ita quod seipsam refert in bonum totius.
Ad tertium dicendum quod hoc quod aliquis velit frui Deo, pertinet ad
amorem quo Deus amatur amore concupiscentiae. Magis autem amamus
Deum amore amicitiae quam amore concupiscentiae, quia maius est in se
bonum Dei quam participare possumus fruendo ipso. Et ideo simpliciter
homo magis diligit Deum ex caritate quam seipsum.
|
|