|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod homo ex caritate non
magis debeat diligere seipsum quam proximum. Principale enim obiectum
caritatis est Deus, ut supra dictum est. Sed quandoque homo habet
proximum magis Deo coniunctum quam sit ipse. Ergo debet aliquis magis
talem diligere quam seipsum.
2. Praeterea, detrimentum illius quem magis diligimus, magis
vitamus. Sed homo ex caritate sustinet detrimentum pro proximo,
secundum illud Proverb. XII, qui negligit damnum propter amicum,
iustus est. Ergo homo debet ex caritate magis alium diligere quam
seipsum.
3. Praeterea, I ad Cor. XIII dicitur quod caritas non quaerit
quae sua sunt. Sed illud maxime amamus cuius bonum maxime quaerimus.
Ergo per caritatem aliquis non amat seipsum magis quam proximum.
Sed contra est quod dicitur Levit. XIX, et Matth. XXII,
diliges proximum tuum sicut teipsum, ex quo videtur quod dilectio
hominis ad seipsum est sicut exemplar dilectionis quae habetur ad
alterum. Sed exemplar potius est quam exemplatum. Ergo homo ex
caritate magis debet diligere seipsum quam proximum.
Respondeo dicendum quod in homine duo sunt, scilicet natura
spiritualis, et natura corporalis. Per hoc autem homo dicitur
diligere seipsum quod diligit se secundum naturam spiritualem, ut supra
dictum est. Et secundum hoc debet homo magis se diligere, post
Deum, quam quemcumque alium. Et hoc patet ex ipsa ratione
diligendi. Nam sicut supra dictum est, Deus diligitur ut principium
boni super quo fundatur dilectio caritatis; homo autem seipsum diligit
ex caritate secundum rationem qua est particeps praedicti boni;
proximus autem diligitur secundum rationem societatis in isto bono.
Consociatio autem est ratio dilectionis secundum quandam unionem in
ordine ad Deum. Unde sicut unitas potior est quam unio, ita quod
homo ipse participet bonum divinum est potior ratio diligendi quam quod
alius associetur sibi in hac participatione. Et ideo homo ex caritate
debet magis seipsum diligere quam proximum. Et huius signum est quod
homo non debet subire aliquod malum peccati, quod contrariatur
participationi beatitudinis, ut proximum liberet a peccato.
Ad primum ergo dicendum quod dilectio caritatis non solum habet
quantitatem a parte obiecti, quod est Deus; sed ex parte diligentis
qui est ipse homo caritatem habens, sicut et quantitas cuiuslibet
actionis dependet quodammodo ex ipso subiecto. Et ideo, licet
proximus melior sit Deo propinquior, quia tamen non est ita propinquus
caritatem habenti sicut ipse sibi, non sequitur quod magis debeat
aliquis proximum quam seipsum diligere.
Ad secundum dicendum quod detrimenta corporalia debet homo sustinere
propter amicum, et in hoc ipso seipsum magis diligit secundum
spiritualem mentem, quia hoc pertinet ad perfectionem virtutis, quae
est bonum mentis. Sed in spiritualibus non debet homo pati detrimentum
peccando ut proximum liberet a peccato, sicut dictum est.
Ad tertium dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in regula, quod
dicitur, caritas non quaerit quae sua sunt, sic intelligitur quia
communia propriis anteponit. Semper autem commune bonum est magis
amabile unicuique quam proprium bonum, sicut etiam ipsi parti est magis
amabile bonum totius quam bonum partiale sui ipsius, ut dictum est.
|
|