|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod homo non magis debeat
diligere proximum quam corpus proprium. In proximo enim intelligitur
corpus nostri proximi. Si ergo debet homo diligere proximum plus quam
corpus proprium, sequitur quod plus debeat diligere corpus proximi quam
corpus proprium.
2. Praeterea, homo plus debet diligere animam propriam quam
proximum, ut dictum est. Sed corpus proprium propinquius est animae
nostrae quam proximus. Ergo plus debemus diligere corpus proprium quam
proximum.
3. Praeterea, unusquisque exponit id quod minus amat pro eo quod
magis amat. Sed non omnis homo tenetur exponere corpus proprium pro
salute proximi, sed hoc est perfectorum, secundum illud Ioan. XV,
maiorem caritatem nemo habet quam ut animam suam ponat quis pro amicis
suis. Ergo homo non tenetur ex caritate plus diligere proximum quam
corpus proprium.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in I de Doct. Christ.,
quod plus debemus diligere proximum quam corpus proprium.
Respondeo dicendum quod illud magis est ex caritate diligendum quod
habet pleniorem rationem diligibilis ex caritate, ut dictum est.
Consociatio autem in plena participatione beatitudinis, quae est ratio
diligendi proximum, est maior ratio diligendi quam participatio
beatitudinis per redundantiam, quae est ratio diligendi proprium
corpus. Et ideo proximum, quantum ad salutem animae, magis debemus
diligere quam proprium corpus.
Ad primum ergo dicendum quod quia, secundum philosophum, in IX
Ethic., unumquodque videtur esse id quod est praecipuum in ipso; cum
dicitur proximus esse magis diligendus quam proprium corpus,
intelligitur hoc quantum ad animam, quae est potior pars eius.
Ad secundum dicendum quod corpus nostrum est propinquius animae nostrae
quam proximus quantum ad constitutionem propriae naturae. Sed quantum
ad participationem beatitudinis maior est consociatio animae proximi ad
animam nostram quam etiam corporis proprii.
Ad tertium dicendum quod cuilibet homini imminet cura proprii
corporis, non autem imminet cuilibet homini cura de salute proximi,
nisi forte in casu. Et ideo non est de necessitate caritatis quod homo
proprium corpus exponat pro salute proximi, nisi in casu quod tenetur
eius saluti providere. Sed quod aliquis sponte ad hoc se offerat,
pertinet ad perfectionem caritatis.
|
|