|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod unus proximus non sit
magis diligendus quam alius. Dicit enim Augustinus, in I de Doct.
Christ., omnes homines aeque diligendi sunt. Sed cum omnibus
prodesse non possis, his potissimum consulendum est qui pro locorum et
temporum vel quarumlibet rerum opportunitatibus, constrictius tibi
quasi quadam sorte iunguntur. Ergo proximorum unus non est magis
diligendus quam alius.
2. Praeterea, ubi una et eadem est ratio diligendi diversos, non
debet esse inaequalis dilectio. Sed una est ratio diligendi omnes
proximos, scilicet Deus; ut patet per Augustinum, in I de Doct.
Christ. Ergo omnes proximos aequaliter diligere debemus.
3. Praeterea, amare est velle bonum alicui; ut patet per
philosophum, in II Rhet. Sed omnibus proximis aequale bonum
volumus, scilicet vitam aeternam. Ergo omnes proximos aequaliter
debemus diligere.
Sed contra est quod tanto unusquisque magis debet diligi, quanto
gravius peccat qui contra eius dilectionem operatur. Sed gravius
peccat qui agit contra dilectionem aliquorum proximorum quam qui agit
contra dilectionem aliorum, unde Levit. XX praecipitur quod qui
maledixerit patri aut matri, morte moriatur, quod non praecipitur de
his qui alios homines maledicunt. Ergo quosdam proximorum magis
debemus diligere quam alios.
Respondeo dicendum quod circa hoc fuit duplex opinio. Quidam enim
dixerunt quod omnes proximi sunt aequaliter ex caritate diligendi
quantum ad affectum, sed non quantum ad exteriorem effectum; ponentes
ordinem dilectionis esse intelligendum secundum exteriora beneficia,
quae magis debemus impendere proximis quam alienis; non autem secundum
interiorem affectum, quem aequaliter debemus impendere omnibus, etiam
inimicis. Sed hoc irrationabiliter dicitur. Non enim minus est
ordinatus affectus caritatis, qui est inclinatio gratiae, quam
appetitus naturalis, qui est inclinatio naturae, utraque enim
inclinatio ex divina sapientia procedit. Videmus autem in naturalibus
quod inclinatio naturalis proportionatur actui vel motui qui convenit
naturae uniuscuiusque, sicut terra habet maiorem inclinationem
gravitatis quam aqua, quia competit ei esse sub aqua. Oportet igitur
quod etiam inclinatio gratiae, quae est affectus caritatis,
proportionetur his quae sunt exterius agenda, ita scilicet ut ad eos
intensiorem caritatis affectum habeamus quibus convenit nos magis
beneficos esse. Et ideo dicendum est quod etiam secundum affectum
oportet magis unum proximorum quam alium diligere. Et ratio est quia,
cum principium dilectionis sit Deus et ipse diligens, necesse est quod
secundum propinquitatem maiorem ad alterum istorum principiorum maior
sit dilectionis affectus, sicut enim supra dictum est, in omnibus in
quibus invenitur aliquod principium, ordo attenditur secundum
comparationem ad illud principium.
Ad primum ergo dicendum quod dilectio potest esse inaequalis
dupliciter. Uno modo, ex parte eius boni quod amico optamus. Et
quantum ad hoc, omnes homines aeque diligimus ex caritate, quia
omnibus optamus bonum idem in genere, scilicet beatitudinem aeternam.
Alio modo dicitur maior dilectio propter intensiorem actum
dilectionis. Et sic non oportet omnes aeque diligere. Vel aliter
dicendum quod dilectio inaequaliter potest ad aliquos haberi
dupliciter. Uno modo, ex eo quod quidam diliguntur et alii non
diliguntur. Et hanc inaequalitatem oportet servare in beneficentia,
quia non possumus omnibus prodesse, sed in benevolentia dilectionis
talis inaequalitas haberi non debet. Alia vero est inaequalitas
dilectionis ex hoc quod quidam plus aliis diliguntur. Augustinus ergo
non intendit hanc excludere inaequalitatem, sed primam, ut patet ex
his quae de beneficentia dicit.
Ad secundum dicendum quod non omnes proximi aequaliter se habent ad
Deum, sed quidam sunt ei propinquiores, propter maiorem bonitatem.
Qui sunt magis diligendi ex caritate quam alii, qui sunt ei minus
propinqui.
Ad tertium dicendum quod ratio illa procedit de quantitate dilectionis
ex parte boni quod amicis optamus.
|
|