|
1. Ad septimum sic proceditur. Videtur quod magis debeamus diligere
meliores quam nobis coniunctiores. Illud enim videtur esse magis
diligendum quod nulla ratione debet odio haberi, quam illud quod aliqua
ratione est odiendum, sicut et albius est quod est nigro impermixtius.
Sed personae nobis coniunctae sunt secundum aliquam rationem odiendae,
secundum illud Luc. XIV, si quis venit ad me et non odit patrem et
matrem, etc., homines autem boni nulla ratione sunt odiendi. Ergo
videtur quod meliores sint magis amandi quam coniunctiores.
2. Praeterea, secundum caritatem homo maxime conformatur Deo. Sed
Deus diligit magis meliorem. Ergo et homo per caritatem magis debet
meliorem diligere quam sibi coniunctiorem.
3. Praeterea, secundum unamquamque amicitiam illud est magis amandum
quod magis pertinet ad id supra quod amicitia fundatur, amicitia enim
naturali magis diligimus eos qui sunt magis nobis secundum naturam
coniuncti, puta parentes vel filios. Sed amicitia caritatis fundatur
super communicatione beatitudinis, ad quam magis pertinent meliores
quam nobis coniunctiores. Ergo ex caritate magis debemus diligere
meliores quam nobis coniunctiores.
Sed contra est quod dicitur I ad Tim. V, si quis suorum, et
maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit et est infideli
deterior. Sed interior caritatis affectio debet respondere exteriori
effectui. Ergo caritas magis debet haberi ad propinquiores quam ad
meliores.
Respondeo dicendum quod omnis actus oportet quod proportionetur et
obiecto et agenti, sed ex obiecto habet speciem, ex virtute autem
agentis habet modum suae intensionis; sicut motus habet speciem ex
termino ad quem est, sed intensionem velocitatis habet ex dispositione
mobilis et virtute moventis. Sic igitur dilectio speciem habet ex
obiecto, sed intensionem habet ex parte ipsius diligentis. Obiectum
autem caritativae dilectionis Deus est; homo autem diligens est.
Diversitas igitur dilectionis quae est secundum caritatem, quantum ad
speciem est attendenda in proximis diligendis secundum comparationem ad
Deum, ut scilicet ei qui est Deo propinquior maius bonum ex caritate
velimus. Quia licet bonum quod omnibus vult caritas, scilicet
beatitudo aeterna, sit unum secundum se, habet tamen diversos gradus
secundum diversas beatitudinis participationes, et hoc ad caritatem
pertinet, ut velit iustitiam Dei servari, secundum quam meliores
perfectius beatitudinem participant. Et hoc pertinet ad speciem
dilectionis, sunt enim diversae dilectionis species secundum diversa
bona quae optamus his quos diligimus. Sed intensio dilectionis est
attendenda per comparationem ad ipsum hominem qui diligit. Et secundum
hoc illos qui sunt sibi propinquiores intensiori affectu diligit homo ad
illud bonum ad quod eos diligit, quam meliores ad maius bonum. Est
etiam ibi et alia differentia attendenda. Nam aliqui proximi sunt
propinqui nobis secundum naturalem originem, a qua discedere non
possunt, quia secundum eam sunt id quod sunt. Sed bonitas virtutis,
secundum quam aliqui appropinquant Deo, potest accedere et recedere,
augeri et minui, ut ex supradictis patet. Et ideo possum ex caritate
velle quod iste qui est mihi coniunctus sit melior alio, et sic ad
maiorem beatitudinis gradum pervenire possit. Est autem et alius modus
quo plus diligimus ex caritate magis nobis coniunctos, quia pluribus
modis eos diligimus. Ad eos enim qui non sunt nobis coniuncti non
habemus nisi amicitiam caritatis. Ad eos vero qui sunt nobis coniuncti
habemus aliquas alias amicitias, secundum modum coniunctionis eorum ad
nos. Cum autem bonum super quod fundatur quaelibet alia amicitia
honesta ordinetur sicut ad finem ad bonum super quod fundatur caritas,
consequens est ut caritas imperet actui cuiuslibet alterius amicitiae,
sicut ars quae est circa finem imperat arti quae est circa ea quae sunt
ad finem. Et sic hoc ipsum quod est diligere aliquem quia
consanguineus vel quia coniunctus est vel concivis, vel propter
quodcumque huiusmodi aliud licitum ordinabile in finem caritatis,
potest a caritate imperari. Et ita ex caritate eliciente cum imperante
pluribus modis diligimus magis nobis coniunctos.
Ad primum ergo dicendum quod in propinquis nostris non praecipimur
odire quod propinqui nostri sunt; sed hoc solum quod impediunt nos a
Deo. Et in hoc non sunt propinqui, sed inimici, secundum illud
Mich. VII, inimici hominis domestici eius.
Ad secundum dicendum quod caritas facit hominem conformari Deo
secundum proportionem, ut scilicet ita se habeat homo ad id quod suum
est, sicut Deus ad id quod suum est. Quaedam enim possumus ex
caritate velle, quia sunt nobis convenientia, quae tamen Deus non
vult, quia non convenit ei ut ea velit, sicut supra habitum est, cum
de bonitate voluntatis ageretur.
Ad tertium dicendum quod caritas non solum elicit actum dilectionis
secundum rationem obiecti, sed etiam secundum rationem diligentis, ut
dictum est. Ex quo contingit quod magis coniunctus magis amatur.
|
|