|
1. Ad octavum sic proceditur. Videtur quod non sit maxime
diligendus ille qui est nobis coniunctus secundum carnalem originem.
Dicitur enim Proverb. XVIII, vir amicabilis ad societatem magis
erit amicus quam frater. Et maximus Valerius dicit quod amicitiae
vinculum praevalidum est, neque ulla ex parte sanguinis viribus
inferius. Hoc etiam certius et exploratius, quod illud nascendi sors
fortuitum opus dedit; hoc uniuscuiusque solido iudicio incoacta
voluntas contrahit. Ergo illi qui sunt coniuncti sanguine non sunt
magis amandi quam alii.
2. Praeterea, Ambrosius dicit, in I de Offic., non minus vos
diligo, quos in Evangelio genui, quam si in coniugio suscepissem.
Non enim vehementior est natura ad diligendum quam gratia. Plus certe
diligere debemus quos perpetuo nobiscum putamus futuros, quam quos in
hoc tantum saeculo. Non ergo consanguinei sunt magis diligendi his qui
sunt aliter nobis coniuncti.
3. Praeterea, probatio dilectionis est exhibitio operis; ut
Gregorius dicit, in homilia. Sed quibusdam magis debemus impendere
dilectionis opera quam etiam consanguineis, sicut magis est obediendum
in exercitu duci quam patri. Ergo illi qui sunt sanguine iuncti non
sunt maxime diligendi.
Sed contra est quod in praeceptis Decalogi specialiter mandatur de
honoratione parentum; ut patet Exod. XX. Ergo illi qui sunt nobis
coniuncti secundum carnis originem sunt a nobis specialius diligendi.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, illi qui sunt nobis magis
coniuncti, sunt ex caritate magis diligendi, tum quia intensius
diliguntur; tum etiam quia pluribus rationibus diliguntur. Intensio
autem dilectionis est ex coniunctione dilecti ad diligentem. Et ideo
diversorum dilectio est mensuranda secundum diversam rationem
coniunctionis, ut scilicet unusquisque diligatur magis in eo quod
pertinet ad illam coniunctionem secundum quam diligitur. Et ulterius
comparanda est dilectio dilectioni secundum comparationem coniunctionis
ad coniunctionem. Sic igitur dicendum est quod amicitia
consanguineorum fundatur in coniunctione naturalis originis; amicitia
autem concivium in communicatione civili; et amicitia commilitantium in
communicatione bellica. Et ideo in his quae pertinent ad naturam plus
debemus diligere consanguineos; in his autem quae pertinent ad civilem
conversationem plus debemus diligere concives; et in bellicis plus
commilitones. Unde et philosophus dicit, in IX Ethic., quod
singulis propria et congruentia est attribuendum. Sic autem et facere
videntur. Ad nuptias quidem vocant cognatos, videbitur utique et
nutrimento parentibus oportere maxime sufficere, et honorem paternum.
Et simile etiam in aliis. Si autem comparemus coniunctionem ad
coniunctionem, constat quod coniunctio naturalis originis est prior et
immobilior, quia est secundum id quod pertinet ad substantiam; aliae
autem coniunctiones sunt supervenientes, et removeri possunt. Et ideo
amicitia consanguineorum est stabilior. Sed aliae amicitiae possunt
esse potiores secundum illud quod est proprium unicuique amicitiae.
Ad primum ergo dicendum quod quia amicitia sociorum propria electione
contrahitur in his quae sub nostra electione cadunt, puta in agendis,
praeponderat haec dilectio dilectioni consanguineorum, ut scilicet
magis cum illis consentiamus in agendis. Amicitia tamen
consanguineorum est stabilior, utpote naturalior existens, et
praevalet in his quae ad naturam spectant. Unde magis eis tenemur in
provisione necessariorum.
Ad secundum dicendum quod Ambrosius loquitur de dilectione quantum ad
beneficia quae pertinent ad communicationem gratiae, scilicet de
instructione morum. In hac enim magis debet homo subvenire filiis
spiritualibus, quos spiritualiter genuit, quam filiis corporalibus,
quibus tenetur magis providere in corporalibus subsidiis.
Ad tertium dicendum quod ex hoc quod duci exercitus magis obeditur in
bello quam patri, non probatur quod simpliciter pater minus diligatur,
sed quod minus diligatur secundum quid, idest secundum dilectionem
bellicae communicationis.
|
|