|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod caritatis magis sit
proprium amari quam amare. Caritas enim in melioribus melior
invenitur. Sed meliores debent magis amari. Ergo caritatis magis est
proprium amari.
2. Praeterea, illud quod in pluribus invenitur videtur esse magis
conveniens naturae, et per consequens melius. Sed sicut dicit
philosophus, in VIII Ethic., multi magis volunt amari quam
amare, propter quod amatores adulationis sunt multi. Ergo melius est
amari quam amare, et per consequens magis conveniens caritati.
3. Praeterea, propter quod unumquodque, illud magis. Sed homines
propter hoc quod amantur, amant, dicit enim Augustinus, in libro de
Catechiz. Rud., quod nulla est maior provocatio ad amandum quam
praevenire amando. Ergo caritas magis consistit in amari quam in
amare.
Sed contra est quod philosophus dicit, in VIII Ethic., quod
magis existit amicitia in amare quam in amari. Sed caritas est
amicitia quaedam. Ergo caritas magis consistit in amare quam in
amari.
Respondeo dicendum quod amare convenit caritati inquantum est caritas.
Caritas enim, cum sit virtus quaedam, secundum suam essentiam habet
inclinationem ad proprium actum. Amari autem non est actus caritatis
ipsius qui amatur, sed actus caritatis eius est amare; amari autem
competit ei secundum communem rationem boni, prout scilicet ad eius
bonum alius per actum caritatis movetur. Unde manifestum est quod
caritati magis convenit amare quam amari, magis enim convenit unicuique
quod convenit ei per se et substantialiter quam quod convenit ei per
aliud. Et huius duplex est signum. Primum quidem, quia amici magis
laudantur ex hoc quod amant quam ex hoc quod amantur, quinimmo si non
amant et amentur, vituperantur. Secundo, quia matres, quae maxime
amant, plus quaerunt amare quam amari, quaedam enim, ut philosophus
dicit, in eodem libro, filios suos dant nutrici, et amant quidem,
reamari autem non quaerunt, si non contingat.
Ad primum ergo dicendum quod meliores ex eo quod meliores sunt, sunt
magis amabiles. Sed ex eo quod in eis est perfectior caritas, sunt
magis amantes, secundum tamen proportionem amati. Non enim melior
minus amat id quod infra ipsum est quam amabile sit, sed ille qui est
minus bonus non attingit ad amandum meliorem quantum amabilis est.
Ad secundum dicendum quod, sicut philosophus dicit ibidem, homines
volunt amari inquantum volunt honorari. Sicut enim honor exhibetur
alicui ut quoddam testimonium boni in ipso qui honoratur, ita per hoc
quod aliquis amatur ostenditur in ipso esse aliquod bonum, quia solum
bonum amabile est. Sic igitur amari et honorari quaerunt homines
propter aliud, scilicet ad manifestationem boni in amato existentis.
Amare autem quaerunt caritatem habentes secundum se, quasi ipsum sit
bonum caritatis, sicut et quilibet actus virtutis est bonum virtutis
illius. Unde magis pertinet ad caritatem velle amare quam velle
amari.
Ad tertium dicendum quod propter amari aliqui amant, non ita quod
amari sit finis eius quod est amare, sed eo quod est via quaedam ad hoc
inducens quod homo amet.
|
|