|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod amare, secundum quod
est actus caritatis, nihil sit aliud quam benevolentia. Dicit enim
philosophus, in II Rhet. amare est velle alicui bona. Sed hoc est
benevolentia. Ergo nihil aliud est actus caritatis quam benevolentia.
2. Praeterea, cuius est habitus, eius est actus. Sed habitus
caritatis est in potentia voluntatis, ut supra dictum est. Ergo etiam
actus caritatis est actus voluntatis. Sed non nisi in bonum tendens,
quod est benevolentia. Ergo actus caritatis nihil est aliud quam
benevolentia.
3. Praeterea, philosophus, in IX Ethic., ponit quinque ad
amicitiam pertinentia, quorum primum est quod homo velit amico bonum;
secundum est quod velit ei esse et vivere; tertium est quod ei
convivat; quartum est quod eadem eligat; quintum est quod condoleat et
congaudeat. Sed prima duo ad benevolentiam pertinent. Ergo primus
actus caritatis est benevolentia.
Sed contra est quod philosophus dicit, in eodem libro, quod
benevolentia neque est amicitia neque est amatio, sed est amicitiae
principium. Sed caritas est amicitia, ut supra dictum est. Ergo
benevolentia non est idem quod dilectio, quae est caritatis actus.
Respondeo dicendum quod benevolentia proprie dicitur actus voluntatis
quo alteri bonum volumus. Hic autem voluntatis actus differt ab
actuali amore tam secundum quod est in appetitu sensitivo, quam etiam
secundum quod est in appetitu intellectivo, qui est voluntas. Amor
enim qui est in appetitu sensitivo passio quaedam est. Omnis autem
passio cum quodam impetu inclinat in suum obiectum. Passio autem
amoris hoc habet quod non subito exoritur, sed per aliquam assiduam
inspectionem rei amatae. Et ideo philosophus, in IX Ethic.,
ostendens differentiam inter benevolentiam et amorem qui est passio,
dicit quod benevolentia non habet distensionem et appetitum, idest
aliquem impetum inclinationis, sed ex solo iudicio rationis homo vult
bonum alicui. Similiter etiam talis amor est ex quadam consuetudine,
benevolentia autem interdum oritur ex repentino, sicut accidit nobis de
pugilibus qui pugnant, quorum alterum vellemus vincere. Sed amor qui
est in appetitu intellectivo etiam differt a benevolentia. Importat
enim quandam unionem secundum affectus amantis ad amatum, inquantum
scilicet amans aestimat amatum quodammodo ut unum sibi, vel ad se
pertinens, et sic movetur in ipsum. Sed benevolentia est simplex
actus voluntatis quo volumus alicui bonum, etiam non praesupposita
praedicta unione affectus ad ipsum. Sic igitur in dilectione,
secundum quod est actus caritatis, includitur quidem benevolentia, sed
dilectio sive amor addit unionem affectus. Et propter hoc philosophus
dicit ibidem quod benevolentia est principium amicitiae.
Ad primum ergo dicendum quod philosophus ibi definit amare non ponens
totam rationem ipsius, sed aliquid ad rationem eius pertinens in quo
maxime manifestatur dilectionis actus.
Ad secundum dicendum quod dilectio est actus voluntatis in bonum
tendens, sed cum quadam unione ad amatum, quae quidem in benevolentia
non importatur.
Ad tertium dicendum quod intantum illa quae philosophus ibi ponit ad
amicitiam pertinent, inquantum proveniunt ex amore quem quis habet ad
seipsum, ut ibidem dicitur, ut scilicet haec omnia aliquis erga amicum
agat sicut ad seipsum. Quod pertinet ad praedictam unionem affectus.
|
|