|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Deus non propter
seipsum, sed propter aliud diligatur ex caritate. Dicit enim
Gregorius, in quadam homilia, ex his quae novit animus discit
incognita amare. Vocat autem incognita intelligibilia et divina,
cognita autem sensibilia. Ergo Deus est propter alia diligendus.
2. Praeterea, amor sequitur cognitionem. Sed Deus per aliud
cognoscitur, secundum illud Rom. I. Invisibilia Dei per ea quae
facta sunt intellecta conspiciuntur. Ergo etiam propter aliud amatur,
et non propter se.
3. Praeterea, spes generat caritatem, ut dicitur in Glossa
Matth. I. Timor etiam caritatem introducit; ut Augustinus dicit,
super Prim. Canonic. Ioan. Sed spes expectat aliquid adipisci a
Deo, timor autem refugit aliquid quod a Deo infligi potest. Ergo
videtur quod Deus propter aliquod bonum speratum, vel propter aliquod
malum timendum sit amandus. Non ergo est amandus propter seipsum.
Sed contra est quod, sicut Augustinus dicit, in I de Doct.
Christ., frui est amore inhaerere alicui propter seipsum. Sed Deo
fruendum est, ut in eodem libro dicitur. Ergo Deus diligendus est
propter seipsum.
Respondeo dicendum quod ly propter importat habitudinem alicuius
causae. Est autem quadruplex genus causae, scilicet finalis,
formalis, efficiens et materialis, ad quam reducitur etiam materialis
dispositio, quae non est causa simpliciter, sed secundum quid. Et
secundum haec quatuor genera causarum dicitur aliquid propter alterum
diligendum. Secundum quidem genus causae finalis, sicut diligimus
medicinam propter sanitatem. Secundum autem genus causae formalis,
sicut diligimus hominem propter virtutem, quia scilicet virtute
formaliter est bonus, et per consequens diligibilis. Secundum autem
causam efficientem, sicut diligimus aliquos inquantum sunt filii talis
patris. Secundum autem dispositionem, quae reducitur ad genus causae
materialis, dicimur aliquid diligere propter id quod nos disposuit ad
eius dilectionem, puta propter aliqua beneficia suscepta, quamvis
postquam iam amare incipimus, non propter illa beneficia amemus
amicum, sed propter eius virtutem. Primis igitur tribus modis Deum
non diligimus propter aliud, sed propter seipsum. Non enim ordinatur
ad aliud sicut ad finem, sed ipse est finis ultimus omnium. Neque
etiam informatur aliquo alio ad hoc quod sit bonus, sed eius substantia
est eius bonitas, secundum quam exemplariter omnia bona sunt. Neque
iterum ei ab altero bonitas inest, sed ab ipso omnibus aliis. Sed
quarto modo potest diligi propter aliud, quia scilicet ex aliquibus
aliis disponimur ad hoc quod in Dei dilectione proficiamus, puta per
beneficia ab eo suscepta, vel etiam per praemia sperata, vel per
poenas quas per ipsum vitare intendimus.
Ad primum ergo dicendum quod ex his quae animus novit discit incognita
amare, non quod cognita sint ratio diligendi ipsa incognita per modum
causae formalis vel finalis vel efficientis, sed quia per hoc homo
disponitur ad amandum incognita.
Ad secundum dicendum quod cognitio Dei acquiritur quidem per alia,
sed postquam iam cognoscitur, non per alia cognoscitur, sed per
seipsum; secundum illud Ioan. IV. Iam non propter tuam loquelam
credimus, ipsi enim vidimus, et scimus quia hic est vere salvator
mundi.
Ad tertium dicendum quod spes et timor ducunt ad caritatem per modum
dispositionis cuiusdam, ut ex supradictis patet.
|
|