|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod Deus in hac vita non
possit immediate amari. Incognita enim amari non possunt; ut
Augustinus dicit, X de Trin. Sed Deum non cognoscimus immediate
in hac vita, quia videmus nunc per speculum in aenigmate, ut dicitur
I ad Cor. XIII. Ergo neque etiam eum immediate amamus.
2. Praeterea, qui non potest quod minus est non potest quod maius
est. Sed maius est amare Deum quam cognoscere ipsum, qui enim
adhaeret Deo per amorem unus spiritus cum illo fit, ut dicitur I ad
Cor. VI. Sed homo non potest Deum cognoscere immediate. Ergo
multo minus amare.
3. Praeterea, homo a Deo disiungitur per peccatum, secundum illud
Isaiae LIX, peccata vestra diviserunt inter vos et Deum vestrum.
Sed peccatum magis est in voluntate quam in intellectu. Ergo minus
potest homo Deum diligere immediate quam immediate eum cognoscere.
Sed contra est quod cognitio Dei, quia est mediata, dicitur
aenigmatica, et evacuatur in patria, ut patet I ad Cor. XIII.
Sed caritas non evacuatur, ut dicitur I ad Cor. XIII. Ergo
caritas viae immediate Deo adhaeret.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, actus cognitivae
virtutis perficitur per hoc quod cognitum est in cognoscente, actus
autem virtutis appetitivae perficitur per hoc quod appetitus inclinatur
in rem ipsam. Et ideo oportet quod motus appetitivae virtutis sit in
res secundum conditionem ipsarum rerum, actus autem cognitivae virtutis
est secundum modum cognoscentis. Est autem ipse ordo rerum talis
secundum se quod Deus est propter seipsum cognoscibilis et
diligibilis, utpote essentialiter existens ipsa veritas et bonitas,
per quam alia et cognoscuntur et amantur. Sed quoad nos, quia nostra
cognitio a sensu ortum habet, prius sunt cognoscibilia quae sunt sensui
propinquiora; et ultimus terminus cognitionis est in eo quod est maxime
a sensu remotum. Secundum hoc ergo dicendum est quod dilectio, quae
est appetitivae virtutis actus, etiam in statu viae tendit in Deum
primo, et ex ipso derivatur ad alia, et secundum hoc caritas Deum
immediate diligit, alia vero mediante Deo. In cognitione vero est e
converso, quia scilicet per alia Deum cognoscimus, sicut causam per
effectus, vel per modum eminentiae aut negationis ut patet per
Dionysium, in libro de Div. Nom.
Ad primum ergo dicendum quod quamvis incognita amari non possint,
tamen non oportet quod sit idem ordo cognitionis et dilectionis. Nam
dilectio est cognitionis terminus. Et ideo ubi desinit cognitio,
scilicet in ipsa re quae per aliam cognoscitur, ibi statim dilectio
incipere potest.
Ad secundum dicendum quod quia dilectio Dei est maius aliquid quam
eius cognitio, maxime secundum statum viae, ideo praesupponit ipsam.
Et quia cognitio non quiescit in rebus creatis, sed per eas in aliud
tendit, in illo dilectio incipit, et per hoc ad alia derivatur, per
modum cuiusdam circulationis, dum cognitio, a creaturis incipiens,
tendit in Deum; et dilectio, a Deo incipiens sicut ab ultimo fine,
ad creaturas derivatur.
Ad tertium dicendum quod per caritatem tollitur aversio a Deo quae est
per peccatum; non autem per solam cognitionem. Et ideo caritas est
quae, diligendo, animam immediate Deo coniungit spiritualis vinculo
unionis.
|
|