|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod Deus non possit
totaliter amari. Amor enim sequitur cognitionem. Sed Deus non
potest totaliter a nobis cognosci, quia hoc esset eum comprehendere.
Ergo non potest a nobis totaliter amari.
2. Praeterea, amor est unio quaedam, ut patet per Dionysium, IV
cap. de Div. Nom. Sed cor hominis non potest ad Deum uniri
totaliter, quia Deus est maior corde nostro, ut dicitur I Ioan.
III. Ergo Deus non potest totaliter amari.
3. Praeterea, Deus seipsum totaliter amat. Si igitur ab aliquo
alio totaliter amatur, aliquis alius diligit Deum tantum quantum ipse
se diligit. Hoc autem est inconveniens. Ergo Deus non potest
totaliter diligi ab aliqua creatura.
Sed contra est quod dicitur Deut. VI, diliges dominum Deum tuum
ex toto corde tuo.
Respondeo dicendum quod, cum dilectio intelligatur quasi medium inter
amantem et amatum, cum quaeritur an Deus possit totaliter diligi,
tripliciter potest intelligi. Uno modo, ut modus totalitatis
referatur ad rem dilectam. Et sic Deus est totaliter diligendus,
quia totum quod ad Deum pertinet homo diligere debet. Alio modo
potest intelligi ita quod totalitas referatur ad diligentem. Et sic
etiam Deus totaliter diligi debet, quia ex toto posse suo debet homo
diligere Deum, et quidquid habet ad Dei amorem ordinare, secundum
illud Deut. VI, diliges dominum Deum tuum ex toto corde tuo.
Tertio modo potest intelligi secundum comparationem diligentis ad rem
dilectam, ut scilicet modus diligentis adaequet modum rei dilectae.
Et hoc non potest esse. Cum enim unumquodque intantum diligibile sit
inquantum est bonum, Deus, cuius bonitas est infinita, est infinite
diligibilis, nulla autem creatura potest Deum infinite diligere, quia
omnis virtus creaturae, sive naturalis sive infusa, est finita.
Et per hoc patet responsio ad obiecta. Nam primae tres obiectiones
procedunt secundum hunc tertium sensum, ultima autem ratio procedit in
sensu secundo.
|
|