|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod divinae dilectionis sit
aliquis modus habendus. Ratio enim boni consistit in modo, specie et
ordine, ut patet per Augustinum, in libro de Nat. boni. Sed
dilectio Dei est optimum in homine, secundum illud ad Coloss.
III, super omnia caritatem habete. Ergo dilectio Dei debet modum
habere.
2. Praeterea, Augustinus dicit, in libro de Morib. Eccles.,
dic mihi, quaeso te, quis sit diligendi modus. Vereor enim ne plus
minusve quam oportet inflammer desiderio et amore domini mei frustra
autem quaereret modum nisi esset aliquis divinae dilectionis modus.
Ergo est aliquis modus divinae dilectionis.
3. Praeterea, sicut Augustinus dicit, IV super Gen. ad
Litt., modus est quem unicuique propria mensura praefigit. Sed
mensura voluntatis humanae, sicut et actionis exterioris, est ratio.
Ergo sicut in exteriori effectu caritatis oportet habere modum a
ratione praestitum, secundum illud Rom. XII, rationabile
obsequium vestrum; ita etiam ipsa interior dilectio Dei debet modum
habere.
Sed contra est quod Bernardus dicit, in libro de diligendo Deum,
quod causa diligendi Deum Deus est; modus, sine modo diligere.
Respondeo dicendum quod, sicut patet ex inducta auctoritate
Augustini, modus importat quandam mensurae determinationem. Haec
autem determinatio invenitur et in mensura et in mensurato, aliter
tamen et aliter. In mensura enim invenitur essentialiter, quia
mensura secundum seipsam est determinativa et modificativa aliorum, in
mensuratis autem invenitur mensura secundum aliud, idest inquantum
attingunt mensuram. Et ideo in mensura nihil potest accipi
immodificatum, sed res mensurata est immodificata nisi mensuram
attingat, sive deficiat sive excedat. In omnibus autem appetibilibus
et agibilibus mensura est finis, quia eorum quae appetimus et agimus
oportet propriam rationem ex fine accipere, ut patet per philosophum,
in II Physic. Et ideo finis secundum seipsum habet modum, ea vero
quae sunt ad finem habent modum ex eo quod sunt fini proportionata. Et
ideo, sicut philosophus dicit, in I Polit., appetitus finis in
omnibus artibus est absque fine et termino, eorum autem quae sunt ad
finem est aliquis terminus. Non enim medicus imponit aliquem terminum
sanitati, sed facit eam perfectam quantumcumque potest, sed medicinae
imponit terminum; non enim dat tantum de medicina quantum potest, sed
secundum proportionem ad sanitatem; quam quidem proportionem si
medicina excederet, vel ab ea deficeret, esset immoderata. Finis
autem omnium actionum humanarum et affectionum est Dei dilectio, per
quam maxime attingimus ultimum finem, ut supra dictum est. Et ideo in
dilectione Dei non potest accipi modus sicut in re mensurata, ut sit
in ea accipere plus et minus, sed sicut invenitur modus in mensura, in
qua non potest esse excessus, sed quanto plus attingitur regula, tanto
melius est. Et ita quanto plus Deus diligitur, tanto est dilectio
melior.
Ad primum ergo dicendum quod illud quod est per se potius est eo quod
est per aliud. Et ideo bonitas mensurae, quae per se habet modum,
potior est quam bonitas mensurati, quod habet modum per aliud. Et sic
etiam caritas, quae habet modum sicut mensura, praeeminet aliis
virtutibus, quae habent modum sicut mensuratae.
Ad secundum dicendum quod Augustinus ibidem subiungit quod modus
diligendi Deum est ut ex toto corde diligatur, idest ut diligatur
quantumcumque potest diligi. Et hoc pertinet ad modum qui convenit
mensurae.
Ad tertium dicendum quod affectio illa cuius obiectum subiacet iudicio
rationis, est ratione mensuranda. Sed obiectum divinae dilectionis,
quod est Deus, excedit iudicium rationis. Et ideo non mensuratur
ratione, sed rationem excedit. Nec est simile de interiori actu
caritatis et exterioribus actibus. Nam interior actus caritatis habet
rationem finis, quia ultimum bonum hominis consistit in hoc quod anima
Deo inhaereat, secundum illud Psalm., mihi adhaerere Deo bonum
est. Exteriores autem actus sunt sicut ad finem. Et ideo sunt
commensurandi et secundum caritatem et secundum rationem.
|
|