|
1. Ad septimum sic proceditur. Videtur quod magis meritorium sit
diligere inimicum quam amicum. Dicitur enim Matth. V, si diligitis
eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis? Diligere ergo amicum
non meretur mercedem. Sed diligere inimicum meretur mercedem, ut
ibidem ostenditur. Ergo magis est meritorium diligere inimicos quam
diligere amicos.
2. Praeterea, tanto aliquid est magis meritorium quanto ex maiori
caritate procedit. Sed diligere inimicum est perfectorum filiorum
Dei, ut Augustinus dicit, in Enchirid., diligere autem amicum est
etiam caritatis imperfectae. Ergo maioris meriti est diligere inimicum
quam diligere amicum.
3. Praeterea, ubi est maior conatus ad bonum, ibi videtur esse
maius meritum, quia unusquisque propriam mercedem accipiet secundum
suum laborem, ut dicitur I Cor. III. Sed maiori conatu indiget
homo ad hoc quod diligat inimicum quam ad hoc quod diligat amicum, quia
difficilius est. Ergo videtur quod diligere inimicum sit magis
meritorium quam diligere amicum.
Sed contra est quia illud quod est melius est magis meritorium. Sed
melius est diligere amicum, quia melius est diligere meliorem; amicus
autem, qui amat, est melior quam inimicus, qui odit. Ergo diligere
amicum est magis meritorium quam diligere inimicum.
Respondeo dicendum quod ratio diligendi proximum ex caritate Deus
est, sicut supra dictum est. Cum ergo quaeritur quid sit melius, vel
magis meritorium, utrum diligere amicum vel inimicum, dupliciter istae
dilectiones comparari possunt, uno modo, ex parte proximi qui
diligitur; alio modo, ex parte rationis propter quam diligitur.
Primo quidem modo dilectio amici praeeminet dilectioni inimici. Quia
amicus et melior est et magis coniunctus; unde est materia magis
conveniens dilectioni; et propter hoc actus dilectionis super hanc
materiam transiens melior est. Unde et eius oppositum est deterius,
peius enim est odire amicum quam inimicum. Secundo autem modo dilectio
inimici praeeminet, propter duo. Primo quidem, quia dilectionis
amici potest esse alia ratio quam Deus, sed dilectionis inimici solus
Deus est ratio. Secundo quia, supposito quod uterque propter Deum
diligatur, fortior ostenditur esse Dei dilectio quae animum hominis ad
remotiora extendit, scilicet usque ad dilectionem inimicorum, sicut
virtus ignis tanto ostenditur esse fortior quanto ad remotiora diffundit
suum calorem. Tanto etiam ostenditur divina dilectio esse fortior
quanto propter ipsam difficiliora implemus, sicut et virtus ignis tanto
est fortior quanto comburere potest materiam minus combustibilem. Sed
sicut idem ignis in propinquiora fortius agit quam in remotiora, ita
etiam caritas ferventius diligit coniunctos quam remotos. Et quantum
ad hoc dilectio amicorum, secundum se considerata, est ferventior et
melior quam dilectio inimicorum.
Ad primum ergo dicendum quod verbum domini est per se intelligendum.
Tunc enim dilectio amicorum apud Deum mercedem non habet, quando
propter hoc solum amantur quia amici sunt, et hoc videtur accidere
quando sic amantur amici quod inimici non diliguntur. Est tamen
meritoria amicorum dilectio si propter Deum diligantur, et non solum
quia amici sunt.
Ad alia patet responsio per ea quae dicta sunt. Nam duae rationes
sequentes procedunt ex parte rationis diligendi; ultima vero ex parte
eorum qui diliguntur.
|
|