|
1. Ad octavum sic proceditur. Videtur quod magis sit meritorium
diligere proximum quam diligere Deum. Illud enim videtur esse magis
meritorium quod apostolus magis elegit. Sed apostolus praeelegit
dilectionem proximi dilectioni Dei, secundum illud ad Rom. IX,
optabam anathema esse a Christo pro fratribus meis. Ergo magis est
meritorium diligere proximum quam diligere Deum.
2. Praeterea, minus videtur esse meritorium aliquo modo diligere
amicum, ut dictum est. Sed Deus maxime est amicus, qui prior
dilexit nos, ut dicitur I Ioan. IV. Ergo diligere eum videtur
esse minus meritorium.
3. Praeterea, illud quod est difficilius videtur esse virtuosius et
magis meritorium, quia virtus est circa difficile et bonum, ut dicitur
in II Ethic. Sed facilius est diligere Deum quam proximum, tum
quia naturaliter omnia Deum diligunt; tum quia in Deo nihil occurrit
quod non sit diligendum, quod circa proximum non contingit. Ergo
magis est meritorium diligere proximum quam diligere Deum.
Sed contra, propter quod unumquodque, illud magis. Sed dilectio
proximi non est meritoria nisi propter hoc quod proximus diligitur
propter Deum. Ergo dilectio Dei est magis meritoria quam dilectio
proximi.
Respondeo dicendum quod comparatio ista potest intelligi dupliciter.
Uno modo, ut seorsum consideretur utraque dilectio. Et tunc non est
dubium quod dilectio Dei est magis meritoria, debetur enim ei merces
propter seipsam, quia ultima merces est frui Deo, in quem tendit
divinae dilectionis motus. Unde et diligenti Deum merces
promittitur, Ioan. XIV, si quis diligit me, diligetur a patre
meo, et manifestabo ei meipsum. Alio modo potest attendi ista
comparatio ut dilectio Dei accipiatur secundum quod solus diligitur;
dilectio autem proximi accipiatur secundum quod proximus diligitur
propter Deum. Et sic dilectio proximi includet dilectionem Dei, sed
dilectio Dei non includet dilectionem proximi. Unde erit comparatio
dilectionis Dei perfectae, quae extendit se etiam ad proximum, ad
dilectionem Dei insufficientem et imperfectam, quia hoc mandatum
habemus a Deo, ut qui diligit Deum, diligat et fratrem suum. Et in
hoc sensu dilectio proximi praeeminet.
Ad primum ergo dicendum quod secundum unam Glossae expositionem, hoc
apostolus tunc non optabat quando erat in statu gratiae, ut scilicet
separaretur a Christo pro fratribus suis, sed hoc optaverat quando
erat in statu infidelitatis. Unde in hoc non est imitandus. Vel
potest dici, sicut dicit Chrysostomus, in libro de Compunct., quod
per hoc non ostenditur quod apostolus plus diligeret proximum quam
Deum, sed quod plus diligebat Deum quam seipsum. Volebat enim ad
tempus privari fruitione divina, quod pertinet ad dilectionem sui, ad
hoc quod honor Dei procuraretur in proximis, quod pertinet ad
dilectionem Dei.
Ad secundum dicendum quod dilectio amici pro tanto est quandoque minus
meritoria quia amicus diligitur propter seipsum, et ita deficit a vera
ratione amicitiae caritatis, quae Deus est. Et ideo quod Deus
diligatur propter seipsum non diminuit meritum, sed hoc constituit
totam meriti rationem.
Ad tertium dicendum quod plus facit ad rationem meriti et virtutis
bonum quam difficile. Unde non oportet quod omne difficilius sit magis
meritorium, sed quod sic est difficilius ut etiam sit melius.
|
|