|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod gaudium non sit effectus
caritatis in nobis. Ex absentia enim rei amatae magis sequitur
tristitia quam gaudium. Sed Deus, quem per caritatem diligimus, est
nobis absens, quandiu in hac vita vivimus, quandiu enim sumus in
corpore, peregrinamur a domino, ut dicitur II ad Cor. V. Ergo
caritas in nobis magis causat tristitiam quam gaudium.
2. Praeterea, per caritatem maxime meremur beatitudinem. Sed inter
ea per quae beatitudinem meremur ponitur luctus, qui ad tristitiam
pertinet, secundum illud Matth. V, beati qui lugent, quoniam
consolabuntur. Ergo magis est effectus caritatis tristitia quam
gaudium.
3. Praeterea, caritas est virtus distincta a spe, ut ex supradictis
patet. Sed gaudium causatur ex spe, secundum illud Rom. XII,
spe gaudentes. Non ergo causatur ex caritate.
Sed contra est quia, sicut dicitur Rom. V, caritas Dei diffusa
est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis.
Sed gaudium in nobis causatur ex spiritu sancto, secundum illud Rom.
XIV, non est regnum Dei esca et potus, sed iustitia et pax et
gaudium in spiritu sancto. Ergo caritas est causa gaudii.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, cum de passionibus
ageretur, ex amore procedit et gaudium et tristitia, sed contrario
modo. Gaudium enim ex amore causatur vel propter praesentiam boni
amati; vel etiam propter hoc quod ipsi bono amato proprium bonum inest
et conservatur. Et hoc secundum maxime pertinet ad amorem
benevolentiae, per quem aliquis gaudet de amico prospere se habente,
etiam si sit absens. E contrario autem ex amore sequitur tristitia vel
propter absentiam amati; vel propter hoc quod cui volumus bonum suo
bono privatur, aut aliquo malo deprimitur. Caritas autem est amor
Dei, cuius bonum immutabile est, quia ipse est sua bonitas. Et ex
hoc ipso quod amatur est in amante per nobilissimum sui effectum,
secundum illud I Ioan. IV, qui manet in caritate, in Deo manet
et Deus in eo. Et ideo spirituale gaudium, quod de Deo habetur, ex
caritate causatur.
Ad primum ergo dicendum quod quandiu sumus in corpore dicimur
peregrinari a domino, in comparatione ad illam praesentiam qua
quibusdam est praesens per speciei visionem, unde et apostolus subdit
ibidem, per fidem enim ambulamus, et non per speciem. Est autem
praesens etiam se amantibus etiam in hac vita per gratiae
inhabitationem.
Ad secundum dicendum quod luctus qui beatitudinem meretur est de his
quae sunt beatitudini contraria. Unde eiusdem rationis est quod talis
luctus ex caritate causetur, et gaudium spirituale de Deo, quia
eiusdem rationis est gaudere de aliquo bono et tristari de his quae ei
repugnant.
Ad tertium dicendum quod de Deo potest esse spirituale gaudium
dupliciter, uno modo, secundum quod gaudemus de bono divino in se
considerato; alio modo, secundum quod gaudemus de bono divino prout a
nobis participatur. Primum autem gaudium melius est, et hoc procedit
principaliter ex caritate. Sed secundum gaudium procedit etiam ex
spe, per quam expectamus divini boni fruitionem. Quamvis etiam ipsa
fruitio, vel perfecta vel imperfecta, secundum mensuram caritatis
obtineatur.
|
|