|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod gaudium spirituale quod
ex caritate causatur recipiat admixtionem tristitiae. Congaudere enim
bonis proximi ad caritatem pertinet, secundum illud I ad Cor.
XIII, caritas non gaudet super iniquitate, congaudet autem
veritati. Sed hoc gaudium recipit permixtionem tristitiae, secundum
illud Rom. XII, gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus.
Ergo gaudium spirituale caritatis admixtionem tristitiae patitur.
2. Praeterea, poenitentia, sicut dicit Gregorius, est anteacta
mala flere, et flenda iterum non committere. Sed vera poenitentia non
est sine caritate. Ergo gaudium caritatis habet tristitiae
admixtionem.
3. Praeterea, ex caritate contingit quod aliquis desiderat esse cum
Christo, secundum illud Philipp. I, desiderium habens dissolvi et
esse cum Christo. Sed ex isto desiderio sequitur in homine quaedam
tristitia, secundum illud Psalm., heu mihi, quia incolatus meus
prolongatus est. Ergo gaudium caritatis recipit admixtionem
tristitiae.
Sed contra est quod gaudium caritatis est gaudium de divina sapientia.
Sed huiusmodi gaudium non habet permixtionem tristitiae, secundum
illud Sap. VIII, non habet amaritudinem conversatio illius.
Ergo gaudium caritatis non patitur permixtionem tristitiae.
Respondeo dicendum quod ex caritate causatur duplex gaudium de Deo,
sicut supra dictum est. Unum quidem principale, quod est proprium
caritatis, quo scilicet gaudemus de bono divino secundum se
considerato. Et tale gaudium caritatis permixtionem tristitiae non
patitur, sicut nec illud bonum de quo gaudetur potest aliquam mali
admixtionem habere. Et ideo apostolus dicit, ad Philipp. IV,
gaudete in domino semper. Aliud autem est gaudium caritatis quo gaudet
quis de bono divino secundum quod participatur a nobis. Haec autem
participatio potest impediri per aliquod contrarium. Et ideo ex hac
parte gaudium caritatis potest habere permixtionem tristitiae, prout
scilicet aliquis tristatur de eo quod repugnat participationi divini
boni vel in nobis vel in proximis, quos tanquam nosipsos diligimus.
Ad primum ergo dicendum quod fletus proximi non est nisi de aliquo
malo. Omne autem malum importat defectum participationis summi boni.
Et ideo intantum caritas facit condolere proximo inquantum participatio
divini boni in eo impeditur.
Ad secundum dicendum quod peccata dividunt inter nos et Deum, ut
dicitur Isaiae LIX. Et ideo haec est ratio dolendi de peccatis
praeteritis nostris, vel etiam aliorum, inquantum per ea impedimur a
participatione divini boni.
Ad tertium dicendum quod, quamvis in incolatu huius miseriae aliquo
modo participemus divinum bonum per cognitionem et amorem, tamen huius
vitae miseria impedit a perfecta participatione divini boni, qualis
erit in patria. Et ideo haec etiam tristitia qua quis luget de
dilatione gloriae pertinet ad impedimentum participationis divini boni.
|
|