|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod spirituale gaudium quod
ex caritate causatur non possit in nobis impleri. Quanto enim maius
gaudium de Deo habemus, tanto gaudium eius in nobis magis impletur.
Sed nunquam possumus tantum de Deo gaudere quantum dignum est ut de eo
gaudeatur, quia semper bonitas eius, quae est infinita, excedit
gaudium creaturae, quod est finitum. Ergo gaudium de Deo nunquam
potest impleri.
2. Praeterea, illud quod est impletum non potest esse maius. Sed
gaudium etiam beatorum potest esse maius, quia unius gaudium est maius
quam alterius. Ergo gaudium de Deo non potest in creatura impleri.
3. Praeterea, nihil aliud videtur esse comprehensio quam cognitionis
plenitudo. Sed sicut vis cognoscitiva creaturae est finita, ita et
vis appetitiva eiusdem. Cum ergo Deus non possit ab aliqua creatura
comprehendi, videtur quod non possit alicuius creaturae gaudium de Deo
impleri.
Sed contra est quod dominus discipulis dixit, Ioan. XV, gaudium
meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur.
Respondeo dicendum quod plenitudo gaudii potest intelligi dupliciter.
Uno modo, ex parte rei de qua gaudetur, ut scilicet tantum gaudeatur
de ea quantum est dignum de ea gauderi. Et sic solum Dei gaudium est
plenum de seipso, quia gaudium eius est infinitum, et hoc est
condignum infinitae bonitati Dei; cuiuslibet autem creaturae gaudium
oportet esse finitum. Alio modo potest intelligi plenitudo gaudii ex
parte gaudentis. Gaudium autem comparatur ad desiderium sicut quies ad
motum; ut supra dictum est, cum de passionibus ageretur. Est autem
quies plena cum nihil restat de motu. Unde tunc est gaudium plenum
quando iam nihil desiderandum restat. Quandiu autem in hoc mundo
sumus, non quiescit in nobis desiderii motus, quia adhuc restat quod
Deo magis appropinquemus per gratiam, ut ex supradictis patet. Sed
quando iam ad beatitudinem perfectam perventum fuerit, nihil
desiderandum restabit, quia ibi erit plena Dei fruitio, in qua homo
obtinebit quidquid etiam circa alia bona desideravit, secundum illud
Psalm., qui replet in bonis desiderium tuum. Et ideo quiescet
desiderium non solum quo desideramus Deum, sed etiam erit omnium
desideriorum quies. Unde gaudium beatorum est perfecte plenum, et
etiam superplenum, quia plus obtinebunt quam desiderare suffecerint;
non enim in cor hominis ascendit quae praeparavit Deus diligentibus
se, ut dicitur I ad Cor. II. Et hinc est quod dicitur Luc.
VI, mensuram bonam et supereffluentem dabunt in sinus vestros. Quia
tamen nulla creatura est capax gaudii de Deo ei condigni, inde est
quod illud gaudium omnino plenum non capitur in homine, sed potius homo
intrat in ipsum, secundum illud Matth. XXV, intra in gaudium
domini tui.
Ad primum ergo dicendum quod ratio illa procedit de plenitudine gaudii
ex parte rei de qua gaudetur.
Ad secundum dicendum quod cum perventum fuerit ad beatitudinem,
unusquisque attinget terminum sibi praefixum ex praedestinatione
divina, nec restabit ulterius aliquid quo tendatur, quamvis in illa
terminatione unus perveniat ad maiorem propinquitatem Dei, alius ad
minorem. Et ideo uniuscuiusque gaudium erit plenum ex parte
gaudentis, quia uniuscuiusque desiderium plene quietabitur. Erit
tamen gaudium unius maius quam alterius, propter pleniorem
participationem divinae beatitudinis.
Ad tertium dicendum quod comprehensio importat plenitudinem cognitionis
ex parte rei cognitae, ut scilicet tantum cognoscatur res quantum
cognosci potest. Habet tamen etiam cognitio aliquam plenitudinem ex
parte cognoscentis, sicut et de gaudio dictum est. Unde et apostolus
dicit, ad Coloss. I, impleamini agnitione voluntatis eius in omni
sapientia et intellectu spirituali.
|
|