|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod gaudium sit virtus.
Vitium enim contrariatur virtuti. Sed tristitia ponitur vitium, ut
patet de acedia et de invidia. Ergo etiam gaudium debet poni virtus.
2. Praeterea, sicut amor et spes sunt passiones quaedam quarum
obiectum est bonum, ita et gaudium. Sed amor et spes ponuntur
virtutes. Ergo et gaudium debet poni virtus.
3. Praeterea, praecepta legis dantur de actibus virtutum. Sed
praecipitur nobis quod de Deo gaudeamus, secundum illud ad Philipp.
IV, gaudete in domino semper. Ergo gaudium est virtus.
Sed contra est quod neque connumeratur inter virtutes theologicas,
neque inter virtutes morales, neque inter virtutes intellectuales, ut
ex supradictis patet.
Respondeo dicendum quod virtus, sicut supra habitum est, est habitus
quidam operativus; et ideo secundum propriam rationem habet
inclinationem ad aliquem actum. Est autem contingens ex uno habitu
plures actus eiusdem rationis ordinatos provenire, quorum unus sequatur
ex altero. Et quia posteriores actus non procedunt ab habitu virtutis
nisi per actum priorem, inde est quod virtus non definitur nec
denominatur nisi ab actu priori, quamvis etiam alii actus ab ea
consequantur. Manifestum est autem ex his quae supra de passionibus
dicta sunt, quod amor est prima affectio appetitivae potentiae, ex qua
sequitur et desiderium et gaudium. Et ideo habitus virtutis idem est
qui inclinat ad diligendum, et ad desiderandum bonum dilectum, et ad
gaudendum de eo. Sed quia dilectio inter hos actus est prior, inde
est quod virtus non denominatur a gaudio nec a desiderio, sed a
dilectione, et dicitur caritas. Sic ergo gaudium non est aliqua
virtus a caritate distincta, sed est quidam caritatis actus sive
effectus. Et propter hoc connumeratur inter fructus, ut patet Gal.
V.
Ad primum ergo dicendum quod tristitia quae est vitium causatur ex
inordinato amore sui, quod non est aliquod speciale vitium, sed
quaedam generalis radix vitiorum, ut supra dictum est. Et ideo
oportuit tristitias quasdam particulares ponere specialia vitia, quia
non derivantur ab aliquo speciali vitio, sed a generali. Sed amor
Dei ponitur specialis virtus, quae est caritas, ad quam reducitur
gaudium, ut dictum est, sicut proprius actus eius.
Ad secundum dicendum quod spes consequitur ex amore sicut et gaudium,
sed spes addit ex parte obiecti quandam specialem rationem, scilicet
arduum et possibile adipisci; et ideo ponitur specialis virtus. Sed
gaudium ex parte obiecti nullam rationem specialem addit supra amorem
quae possit causare specialem virtutem.
Ad tertium dicendum quod intantum datur praeceptum legis de gaudio
inquantum est actus caritatis; licet non sit primus actus eius.
|
|