|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod pax sit idem quod
concordia. Dicit enim Augustinus, XIX de Civ. Dei, quod pax
hominum est ordinata concordia. Sed non loquimur nunc nisi de pace
hominum. Ergo pax est idem quod concordia.
2. Praeterea, concordia est quaedam unio voluntatum. Sed ratio
pacis in tali unione consistit, dicit enim Dionysius, XI cap. de
Div. Nom., quod pax est omnium unitiva et consensus operativa.
Ergo pax est idem quod concordia.
3. Praeterea, quorum est idem oppositum, et ipsa sunt idem. Sed
idem opponitur concordiae et paci, scilicet dissensio, unde dicitur,
I ad Cor. XIV, non est dissensionis Deus, sed pacis. Ergo pax
est idem quod concordia.
Sed contra est quod concordia potest esse aliquorum impiorum in malo.
Sed non est pax impiis, ut dicitur Isaiae XLVIII. Ergo pax
non est idem quod concordia.
Respondeo dicendum quod pax includit concordiam et aliquid addit.
Unde ubicumque est pax, ibi est concordia, non tamen ubicumque est
concordia, est pax, si nomen pacis proprie sumatur. Concordia enim,
proprie sumpta, est ad alterum, inquantum scilicet diversorum cordium
voluntates simul in unum consensum conveniunt. Contingit etiam unius
hominis cor tendere in diversa, et hoc dupliciter. Uno quidem modo,
secundum diversas potentias appetitivas, sicut appetitus sensitivus
plerumque tendit in contrarium rationalis appetitus, secundum illud ad
Gal. V, caro concupiscit adversus spiritum. Alio modo, inquantum
una et eadem vis appetitiva in diversa appetibilia tendit quae simul
assequi non potest. Unde necesse est esse repugnantiam motuum
appetitus. Unio autem horum motuum est quidem de ratione pacis, non
enim homo habet pacatum cor quandiu, etsi habeat aliquid quod vult,
tamen adhuc restat ei aliquid volendum quod simul habere non potest.
Haec autem unio non est de ratione concordiae. Unde concordia
importat unionem appetituum diversorum appetentium, pax autem, supra
hanc unionem, importat etiam appetituum unius appetentis unionem.
Ad primum ergo dicendum quod Augustinus loquitur ibi de pace quae est
unius hominis ad alium. Et hanc pacem dicit esse concordiam, non
quamlibet, sed ordinatam, ex eo scilicet quod unus homo concordat cum
alio secundum illud quod utrique convenit. Si enim homo concordet cum
alio non spontanea voluntate, sed quasi coactus timore alicuius mali
imminentis, talis concordia non est vere pax, quia non servatur ordo
utriusque concordantis, sed perturbatur ab aliquo timorem inferente.
Et propter hoc praemittit quod pax est tranquillitas ordinis. Quae
quidem tranquillitas consistit in hoc quod omnes motus appetitivi in uno
homine conquiescunt.
Ad secundum dicendum quod, si homo simul cum alio homine in idem
consentiat, non tamen consensus eius est omnino unitus nisi etiam sibi
invicem omnes motus appetitivi eius sint consentientes.
Ad tertium dicendum quod paci opponitur duplex dissensio, scilicet
dissensio hominis ad seipsum, et dissensio hominis ad alterum.
Concordiae vero opponitur haec sola secunda dissensio.
|
|