|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod non omnia appetant
pacem. Pax enim, secundum Dionysium, est unitiva consensus. Sed
in his quae cognitione carent non potest uniri consensus. Ergo
huiusmodi pacem appetere non possunt.
2. Praeterea, appetitus non fertur simul ad contraria. Sed multi
sunt appetentes bella et dissensiones. Ergo non omnes appetunt pacem.
3. Praeterea, solum bonum est appetibile. Sed quaedam pax videtur
esse mala, alioquin dominus non diceret, Matth. X, non veni
mittere pacem. Ergo non omnia pacem appetunt.
4. Praeterea, illud quod omnia appetunt videtur esse summum bonum,
quod est ultimus finis. Sed pax non est huiusmodi, quia etiam in
statu viae habetur; alioquin frustra dominus mandaret, Marc. IX,
pacem habete inter vos. Ergo non omnia pacem appetunt.
Sed contra est quod Augustinus dicit, XIX de Civ. Dei, quod
omnia pacem appetunt. Et idem etiam dicit Dionysius, XI cap. de
Div. Nom.
Respondeo dicendum quod ex hoc ipso quod homo aliquid appetit,
consequens est ipsum appetere eius quod appetit assecutionem, et per
consequens remotionem eorum quae consecutionem impedire possunt.
Potest autem impediri assecutio boni desiderati per contrarium
appetitum vel sui ipsius vel alterius, et utrumque tollitur per pacem,
sicut supra dictum est. Et ideo necesse est quod omne appetens appetat
pacem, inquantum scilicet omne appetens appetit tranquille et sine
impedimento pervenire ad id quod appetit, in quo consistit ratio
pacis, quam Augustinus definit tranquillitatem ordinis.
Ad primum ergo dicendum quod pax importat unionem non solum appetitus
intellectualis seu rationalis aut animalis, ad quos potest pertinere
consensus, sed etiam appetitus naturalis. Et ideo Dionysius dicit
quod pax est operativa et consensus et connaturalitatis, ut in consensu
importetur unio appetituum ex cognitione procedentium; per
connaturalitatem vero importatur unio appetituum naturalium.
Ad secundum dicendum quod illi etiam qui bella quaerunt et dissensiones
non desiderant nisi pacem, quam se habere non aestimant. Ut enim
dictum est, non est pax si quis cum alio concordet contra id quod ipse
magis vellet. Et ideo homines quaerunt hanc concordiam rumpere
bellando, tanquam defectum pacis habentem, ut ad pacem perveniant in
qua nihil eorum voluntati repugnet. Et propter hoc omnes bellantes
quaerunt per bella ad pacem aliquam pervenire perfectiorem quam prius
haberent.
Ad tertium dicendum quod, quia pax consistit in quietatione et unione
appetitus; sicut autem appetitus potest esse vel boni simpliciter vel
boni apparentis, ita etiam et pax potest esse et vera et apparens,
vera quidem pax non potest esse nisi circa appetitum veri boni; quia
omne malum, etsi secundum aliquid appareat bonum, unde ex aliqua parte
appetitum quietet, habet tamen multos defectus, ex quibus appetitus
remanet inquietus et perturbatus. Unde pax vera non potest esse nisi
in bonis et bonorum. Pax autem quae malorum est, est pax apparens et
non vera. Unde dicitur Sap. XIV, in magno viventes inscientiae
bello, tot et tanta mala pacem arbitrati sunt.
Ad quartum dicendum quod, cum vera pax non sit nisi de bono, sicut
dupliciter habetur verum bonum, scilicet perfecte et imperfecte, ita
est duplex pax vera. Una quidem perfecta, quae consistit in perfecta
fruitione summi boni, per quam omnes appetitus uniuntur quietati in
uno. Et hic est ultimus finis creaturae rationalis, secundum illud
Psalm., qui posuit fines tuos pacem. Alia vero est pax imperfecta,
quae habetur in hoc mundo. Quia etsi principalis animae motus quiescat
in Deo, sunt tamen aliqua repugnantia et intus et extra quae
perturbant hanc pacem.
|
|