|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod pax non sit proprius
effectus caritatis. Caritas enim non habetur sine gratia gratum
faciente. Sed pax a quibusdam habetur qui non habent gratiam gratum
facientem, sicut et gentiles aliquando habent pacem. Ergo pax non est
effectus caritatis.
2. Praeterea, illud non est effectus caritatis cuius contrarium cum
caritate esse potest. Sed dissensio, quae contrariatur paci, potest
esse cum caritate, videmus enim quod etiam sacri doctores, ut
Hieronymus et Augustinus, in aliquibus opinionibus dissenserunt;
Paulus etiam et Barnabas dissensisse leguntur, Act. XV. Ergo
videtur quod pax non sit effectus caritatis.
3. Praeterea, idem non est proprius effectus diversorum. Sed pax
est effectus iustitiae, secundum illud Isaiae XXXII, opus
iustitiae pax. Ergo non est effectus caritatis.
Sed contra est quod dicitur in Psalm., pax multa diligentibus legem
tuam.
Respondeo dicendum quod duplex unio est de ratione pacis, sicut dictum
est, quarum una est secundum ordinationem propriorum appetituum in
unum; alia vero est secundum unionem appetitus proprii cum appetitu
alterius. Et utramque unionem efficit caritas. Primam quidem
unionem, secundum quod Deus diligitur ex toto corde, ut scilicet
omnia referamus in ipsum, et sic omnes appetitus nostri in unum
feruntur. Aliam vero, prout diligimus proximum sicut nosipsos, ex
quo contingit quod homo vult implere voluntatem proximi sicut et sui
ipsius. Et propter hoc inter amicabilia unum ponitur identitas
electionis, ut patet in IX Ethic.; et Tullius dicit, in libro de
amicitia, quod amicorum est idem velle et nolle.
Ad primum ergo dicendum quod a gratia gratum faciente nullus deficit
nisi propter peccatum, ex quo contingit quod homo sit aversus a fine
debito, in aliquo indebito finem constituens. Et secundum hoc
appetitus eius non inhaeret principaliter vero finali bono, sed
apparenti. Et propter hoc sine gratia gratum faciente non potest esse
vera pax, sed solum apparens.
Ad secundum dicendum quod, sicut philosophus dicit, in IX
Ethic., ad amicitiam non pertinet concordia in opinionibus, sed
concordia in bonis conferentibus ad vitam, et praecipue in magnis,
quia dissentire in aliquibus parvis quasi videtur non esse dissensus.
Et propter hoc nihil prohibet aliquos caritatem habentes in opinionibus
dissentire. Nec hoc repugnat paci, quia opiniones pertinent ad
intellectum, qui praecedit appetitum, qui per pacem unitur.
Similiter etiam, existente concordia in principalibus bonis,
dissensio in aliquibus parvis non est contra caritatem. Procedit enim
talis dissensio ex diversitate opinionum, dum unus aestimat hoc de quo
est dissensio pertinere ad illud bonum in quo conveniunt, et alius
aestimat non pertinere. Et secundum hoc talis dissensio de minimis et
de opinionibus repugnat quidem paci perfectae, in qua plene veritas
cognoscetur et omnis appetitus complebitur, non tamen repugnat paci
imperfectae, qualis habetur in via.
Ad tertium dicendum quod pax est opus iustitiae indirecte, inquantum
scilicet removet prohibens. Sed est opus caritatis directe, quia
secundum propriam rationem caritas pacem causat. Est enim amor vis
unitiva, ut Dionysius dicit, IV cap. de Div. Nom. pax autem
est unio appetitivarum inclinationum.
|
|