|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod confessio non sit actus
fidei. Non enim idem actus pertinet ad diversas virtutes. Sed
confessio pertinet ad poenitentiam, cuius ponitur pars. Ergo non est
actus fidei.
2. Praeterea, ab hoc quod homo confiteatur fidem retrahitur interdum
per timorem, vel etiam propter aliquam confusionem, unde et
apostolus, ad Ephes. ult., petit orari pro se ut detur sibi cum
fiducia notum facere mysterium Evangelii. Sed non recedere a bono
propter confusionem vel timorem pertinet ad fortitudinem, quae
moderatur audacias et timores. Ergo videtur quod confessio non sit
actus fidei, sed magis fortitudinis vel constantiae.
3. Praeterea, sicut per fidei fervorem inducitur aliquis ad
confitendum fidem exterius, ita etiam inducitur ad alia exteriora bona
opera facienda, dicitur enim Gal. V quod fides per dilectionem
operatur. Sed alia exteriora opera non ponuntur actus fidei. Ergo
etiam neque confessio.
Sed contra est quod, II ad Thess. I, super illud, et opus fidei
in virtute, dicit Glossa, idest confessionem, quae proprie est opus
fidei.
Respondeo dicendum quod actus exteriores illius virtutis proprie sunt
actus ad cuius fines secundum suas species referuntur, sicut ieiunare
secundum suam speciem refertur ad finem abstinentiae, quae est
compescere carnem, et ideo est actus abstinentiae. Confessio autem
eorum quae sunt fidei secundum suam speciem ordinatur sicut ad finem ad
id quod est fidei, secundum illud II ad Cor. IV, habentes eundem
spiritum fidei credimus, propter quod et loquimur, exterior enim
locutio ordinatur ad significandum id quod in corde concipitur. Unde
sicut conceptus interior eorum quae sunt fidei est proprie fidei actus,
ita etiam et exterior confessio.
Ad primum ergo dicendum quod triplex est confessio quae in Scripturis
laudatur. Una est confessio eorum quae sunt fidei. Et ista est
proprius actus fidei, utpote relata ad fidei finem, sicut dictum est.
Alia est confessio gratiarum actionis sive laudis. Et ista est actus
latriae, ordinatur enim ad honorem Deo exterius exhibendum, quod est
finis latriae. Tertia est confessio peccatorum. Et haec ordinatur ad
deletionem peccati, quae est finis poenitentiae. Unde pertinet ad
poenitentiam.
Ad secundum dicendum quod removens prohibens non est causa per se, sed
per accidens, ut patet per philosophum, in VIII Phys. Unde
fortitudo, quae removet impedimentum confessionis fidei, scilicet
timorem vel erubescentiam, non est proprie et per se causa
confessionis, sed quasi per accidens.
Ad tertium dicendum quod fides interior, mediante dilectione, causat
omnes exteriores actus virtutum mediantibus aliis virtutibus,
imperando, non eliciendo. Sed confessionem producit tanquam proprium
actum, nulla alia virtute mediante.
|
|