|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod confessio fidei non sit
necessaria ad salutem. Illud enim videtur ad salutem sufficere per
quod homo attingit finem virtutis. Sed finis proprius fidei est
coniunctio humanae mentis ad veritatem divinam, quod potest etiam esse
sine exteriori confessione. Ergo confessio fidei non est necessaria ad
salutem.
2. Praeterea, per exteriorem confessionem fidei homo fidem suam alii
homini patefacit. Sed hoc non est necessarium nisi illis qui habent
alios in fide instruere. Ergo videtur quod minores non teneantur ad
fidei confessionem.
3. Praeterea, illud quod potest vergere in scandalum et turbationem
aliorum non est necessarium ad salutem, dicit enim apostolus, I ad
Cor. X, sine offensione estote Iudaeis et gentibus et Ecclesiae
Dei. Sed per confessionem fidei quandoque ad perturbationem infideles
provocantur. Ergo confessio fidei non est necessaria ad salutem.
Sed contra est quod apostolus dicit, ad Rom. X, corde creditur ad
iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem.
Respondeo dicendum quod ea quae sunt necessaria ad salutem cadunt sub
praeceptis divinae legis. Confessio autem fidei, cum sit quoddam
affirmativum, non potest cadere nisi sub praecepto affirmativo. Unde
eo modo est de necessariis ad salutem quo modo potest cadere sub
praecepto affirmativo divinae legis. Praecepta autem affirmativa, ut
supra dictum est, non obligant ad semper, etsi semper obligent,
obligant autem pro loco et tempore et secundum alias circumstantias
debitas secundum quas oportet actum humanum limitari ad hoc quod sit
actus virtutis. Sic igitur confiteri fidem non semper neque in
quolibet loco est de necessitate salutis, sed aliquo loco et tempore,
quando scilicet per omissionem huius confessionis subtraheretur honor
debitus Deo, vel etiam utilitas proximis impendenda; puta si aliquis
interrogatus de fide taceret, et ex hoc crederetur vel quod non haberet
fidem vel quod fides non esset vera, vel alii per eius taciturnitatem
averterentur a fide. In huiusmodi enim casibus confessio fidei est de
necessitate salutis.
Ad primum ergo dicendum quod finis fidei, sicut et aliarum virtutum,
referri debet ad finem caritatis, qui est amor Dei et proximi. Et
ideo quando honor Dei vel utilitas proximi hoc exposcit, non debet
esse contentus homo ut per fidem suam ipse veritati divinae
coniungatur; sed debet fidem exterius confiteri.
Ad secundum dicendum quod in casu necessitatis, ubi fides
periclitatur, quilibet tenetur fidem suam aliis propalare, vel ad
instructionem aliorum fidelium sive confirmationem, vel ad reprimendum
infidelium insultationem. Sed aliis temporibus instruere homines de
fide non pertinet ad omnes fideles.
Ad tertium dicendum quod, si turbatio infidelium oriatur de
confessione fidei manifesta absque aliqua utilitate fidei vel fidelium,
non est laudabile in tali casu fidem publice confiteri, unde dominus
dicit, Matth. VII, nolite sanctum dare canibus, neque margaritas
vestras spargere ante porcos, ne conversi dirumpant vos. Sed si
utilitas aliqua fidei speretur aut necessitas adsit, contempta
turbatione infidelium, debet homo fidem publice confiteri. Unde
Matth. XV dicitur quod, cum discipuli dixissent domino quod
Pharisaei, audito eius verbo, scandalizati sunt, dominus respondit,
sinite illos, scilicet turbari, caeci sunt et duces caecorum.
|
|