|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod malum non sit proprie
motivum ad misericordiam. Ut enim supra ostensum est, culpa est magis
malum quam poena. Sed culpa non est provocativum ad misericordiam,
sed magis ad indignationem. Ergo malum non est misericordiae
provocativum.
2. Praeterea, ea quae sunt crudelia seu dira videntur quendam
excessum mali habere. Sed philosophus dicit, in II Rhet., quod
dirum est aliud a miserabili, et expulsivum miserationis. Ergo
malum, inquantum huiusmodi, non est motivum ad misericordiam.
3. Praeterea, signa malorum non vere sunt mala. Sed signa malorum
provocant ad misericordiam; ut patet per philosophum, in II Rhet.
Ergo malum non est proprie provocativum misericordiae.
Sed contra est quod Damascenus dicit, in II Lib., quod
misericordia est species tristitiae. Sed motivum ad tristitiam est
malum. Ergo motivum ad misericordiam est malum.
Respondeo dicendum quod, sicut Augustinus dicit, IX de Civ.
Dei, misericordia est alienae miseriae in nostro corde compassio, qua
utique, si possumus, subvenire compellimur, dicitur enim misericordia
ex eo quod aliquis habet miserum cor super miseria alterius. Miseria
autem felicitati opponitur. Est autem de ratione beatitudinis sive
felicitatis ut aliquis potiatur eo quod vult, nam sicut Augustinus
dicit, XIII de Trin., beatus qui habet omnia quae vult, et
nihil mali vult. Et ideo e contrario ad miseriam pertinet ut homo
patiatur quae non vult. Tripliciter autem aliquis vult aliquid. Uno
quidem modo, appetitu naturali, sicut omnes homines volunt esse et
vivere. Alio modo homo vult aliquid per electionem ex aliqua
praemeditatione. Tertio modo homo vult aliquid non secundum se, sed
in causa sua, puta, qui vult comedere nociva, quodammodo dicimus eum
velle infirmari. Sic igitur motivum misericordiae est, tanquam ad
miseriam pertinens, primo quidem illud quod contrariatur appetitui
naturali volentis, scilicet mala corruptiva et contristantia, quorum
contraria homines naturaliter appetunt. Unde philosophus dicit, in
II Rhet., quod misericordia est tristitia quaedam super apparenti
malo corruptivo vel contristativo. Secundo, huiusmodi magis
efficiuntur ad misericordiam provocantia si sint contra voluntatem
electionis. Unde et philosophus ibidem dicit quod illa mala sunt
miserabilia quorum fortuna est causa, puta cum aliquod malum eveniat
unde sperabatur bonum. Tertio autem, sunt adhuc magis miserabilia si
sunt contra totam voluntatem, puta si aliquis semper sectatus est bona
et eveniunt ei mala. Et ideo philosophus dicit, in eodem libro, quod
misericordia maxime est super malis eius qui indignus patitur.
Ad primum ergo dicendum quod de ratione culpae est quod sit
voluntaria. Et quantum ad hoc non habet rationem miserabilis, sed
magis rationem puniendi. Sed quia culpa potest esse aliquo modo
poena, inquantum scilicet habet aliquid annexum quod est contra
voluntatem peccantis, secundum hoc potest habere rationem miserabilis.
Et secundum hoc miseremur et compatimur peccantibus, sicut Gregorius
dicit, in quadam homilia, quod vera iustitia non habet dedignationem,
scilicet ad peccatores, sed compassionem. Et Matth. IX dicitur,
videns Iesus turbas misertus est eis, quia erant vexati, et iacentes
sicut oves non habentes pastorem.
Ad secundum dicendum quod quia misericordia est compassio miseriae
alterius, proprie misericordia est ad alterum, non autem ad seipsum,
nisi secundum quandam similitudinem, sicut et iustitia, secundum quod
in homine considerantur diversae partes, ut dicitur in V Ethic. Et
secundum hoc dicitur Eccli. XXX, miserere animae tuae placens
Deo. Sicut ergo misericordia non est proprie ad seipsum, sed dolor,
puta cum patimur aliquid crudele in nobis; ita etiam, si sint aliquae
personae ita nobis coniunctae ut sint quasi aliquid nostri, puta filii
aut parentes, in eorum malis non miseremur, sed dolemus, sicut in
vulneribus propriis. Et secundum hoc philosophus dicit quod dirum est
expulsivum miserationis.
Ad tertium dicendum quod sicut ex spe et memoria bonorum sequitur
delectatio, ita ex spe et memoria malorum sequitur tristitia, non
autem tam vehemens sicut ex sensu praesentium. Et ideo signa malorum,
inquantum repraesentant nobis mala miserabilia sicut praesentia,
commovent ad miserendum.
|
|