|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod defectus non sit ratio
miserendi ex parte miserentis. Proprium enim Dei est misereri, unde
dicitur in Psalm., miserationes eius super omnia opera eius. Sed in
Deo nullus est defectus. Ergo defectus non potest esse ratio
miserendi.
2. Praeterea, si defectus est ratio miserendi, oportet quod illi
qui maxime sunt cum defectu maxime miserentur. Sed hoc est falsum,
dicit enim philosophus, in II Rhet., quod qui ex toto perierunt
non miserentur. Ergo videtur quod defectus non sit ratio miserendi ex
parte miserentis.
3. Praeterea, sustinere aliquam contumeliam ad defectum pertinet.
Sed philosophus dicit ibidem quod illi qui sunt in contumeliativa
dispositione non miserentur. Ergo defectus ex parte miserentis non est
ratio miserendi.
Sed contra est quod misericordia est quaedam tristitia. Sed defectus
est ratio tristitiae, unde infirmi facilius contristantur, ut supra
dictum est. Ergo ratio miserendi est defectus miserentis.
Respondeo dicendum quod, cum misericordia sit compassio super miseria
aliena, ut dictum est, ex hoc contingit quod aliquis misereatur ex quo
contingit quod de miseria aliena doleat. Quia autem tristitia seu
dolor est de proprio malo, intantum aliquis de miseria aliena tristatur
aut dolet inquantum miseriam alienam apprehendit ut suam. Hoc autem
contingit dupliciter. Uno modo, secundum unionem affectus, quod fit
per amorem. Quia enim amans reputat amicum tanquam seipsum, malum
ipsius reputat tanquam suum malum, et ideo dolet de malo amici sicut de
suo. Et inde est quod philosophus, in IX Ethic., inter alia
amicabilia ponit hoc quod est condolere amico. Et apostolus dicit, ad
Rom. XII, gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus. Alio
modo contingit secundum unionem realem, utpote cum malum aliquorum
propinquum est ut ab eis ad nos transeat. Et ideo philosophus dicit,
in II Rhet., homines miserentur super illos qui sunt eis coniuncti
et similes, quia per hoc fit eis aestimatio quod ipsi etiam possint
similia pati. Et inde est etiam quod senes et sapientes, qui
considerant se posse in mala incidere, et debiles et formidolosi magis
sunt misericordes. E contrario autem alii, qui reputant se esse
felices et intantum potentes quod nihil mali putant se posse pati, non
ita miserentur. Sic igitur semper defectus est ratio miserendi, vel
inquantum aliquis defectum alicuius reputat suum, propter unionem
amoris; vel propter possibilitatem similia patiendi.
Ad primum ergo dicendum quod Deus non miseretur nisi propter amorem,
inquantum amat nos tanquam aliquid sui.
Ad secundum dicendum quod illi qui iam sunt in infimis malis non timent
se ulterius pati aliquid, et ideo non miserentur. Similiter etiam nec
illi qui valde timent, quia tantum intendunt propriae passioni quod non
intendunt miseriae alienae.
Ad tertium dicendum quod illi qui sunt in contumeliativa dispositione,
sive quia sint contumeliam passi, sive quia velint contumeliam
inferre, provocantur ad iram et audaciam, quae sunt quaedam passiones
virilitatis extollentes animum hominis ad arduum. Unde auferunt homini
aestimationem quod sit aliquid in futurum passurus. Unde tales, dum
sunt in hac dispositione, non miserentur, secundum illud Prov.
XXVII, ira non habet misericordiam, neque erumpens furor. Et ex
simili ratione superbi non miserentur, qui contemnunt alios et reputant
eos malos. Unde reputant quod digne patiantur quidquid patiuntur.
Unde et Gregorius dicit quod falsa iustitia, scilicet superborum,
non habet compassionem, sed dedignationem.
|
|