|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod misericordia non sit
virtus. Principale enim in virtute est electio, ut patet per
philosophum, in libro Ethic. Electio autem est appetitus
praeconsiliati, ut in eodem libro dicitur. Illud ergo quod impedit
consilium non potest dici virtus. Sed misericordia impedit consilium,
secundum illud Sallustii, omnes homines qui de rebus dubiis consultant
ab ira et misericordia vacuos esse decet, non enim animus facile verum
providet ubi ista officiunt. Ergo misericordia non est virtus.
2. Praeterea, nihil quod est contrarium virtuti est laudabile. Sed
Nemesis contrariatur misericordiae, ut philosophus dicit, in II
Rhet. Nemesis autem est passio laudabilis, ut dicitur in II
Ethic. Ergo misericordia non est virtus.
3. Praeterea, gaudium et pax non sunt speciales virtutes quia
consequuntur ex caritate, ut supra dictum est. Sed etiam misericordia
consequitur ex caritate, sic enim ex caritate flemus cum flentibus
sicut gaudemus cum gaudentibus. Ergo misericordia non est specialis
virtus.
4. Praeterea, cum misericordia ad vim appetitivam pertineat, non
est virtus intellectualis. Nec est virtus theologica, cum non habeat
Deum pro obiecto. Similiter etiam non est virtus moralis, quia nec
est circa operationes, hoc enim pertinet ad iustitiam; nec est circa
passiones, non enim reducitur ad aliquam duodecim medietatum quas
philosophus ponit, in II Ethic. Ergo misericordia non est virtus.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in IX de Civ. Dei, longe
melius et humanius et piorum sensibus accommodatius Cicero in Caesaris
laude locutus est, ubi ait, nulla de virtutibus tuis nec admirabilior
nec gratior misericordia est. Ergo misericordia est virtus.
Respondeo dicendum quod misericordia importat dolorem de miseria
aliena. Iste autem dolor potest nominare, uno quidem modo, motum
appetitus sensitivi. Et secundum hoc misericordia passio est, et non
virtus. Alio vero modo potest nominare motum appetitus intellectivi,
secundum quod alicui displicet malum alterius. Hic autem motus potest
esse secundum rationem regulatus, et potest secundum hunc motum ratione
regulatum regulari motus inferioris appetitus. Unde Augustinus
dicit, in IX de Civ. Dei, quod iste motus animi, scilicet
misericordia, servit rationi quando ita praebetur misericordia ut
iustitia conservetur, sive cum indigenti tribuitur, sive cum
ignoscitur poenitenti. Et quia ratio virtutis humanae consistit in hoc
quod motus animi ratione reguletur, ut ex superioribus patet,
consequens est misericordiam esse virtutem.
Ad primum ergo dicendum quod auctoritas illa Sallustii intelligitur de
misericordia secundum quod est passio ratione non regulata. Sic enim
impedit consilium rationis, dum facit a iustitia discedere.
Ad secundum dicendum quod philosophus loquitur ibi de misericordia et
Nemesi secundum quod utrumque est passio. Et habent quidem
contrarietatem ex parte aestimationis quam habent de malis alienis, de
quibus misericors dolet, inquantum aestimat aliquem indigna pati;
Nemeseticus autem gaudet, inquantum aestimat aliquos digne pati, et
tristatur si indignis bene accidat. Et utrumque est laudabile, et ab
eodem more descendens, ut ibidem dicitur. Sed proprie misericordiae
opponitur invidia, ut infra dicetur.
Ad tertium dicendum quod gaudium et pax nihil adiiciunt super rationem
boni quod est obiectum caritatis, et ideo non requirunt alias virtutes
quam caritatem. Sed misericordia respicit quandam specialem rationem,
scilicet miseriam eius cuius miseretur.
Ad quartum dicendum quod misericordia, secundum quod est virtus, est
moralis virtus circa passiones existens, et reducitur ad illam
medietatem quae dicitur Nemesis, quia ab eodem more procedunt, ut in
II Rhet. dicitur. Has autem medietates philosophus non ponit
virtutes, sed passiones, quia etiam secundum quod sunt passiones,
laudabiles sunt. Nihil tamen prohibet quin ab aliquo habitu electivo
proveniant. Et secundum hoc assumunt rationem virtutis.
|
|