|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod misericordia sit maxima
virtutum. Maxime enim ad virtutem pertinere videtur cultus divinus.
Sed misericordia cultui divino praefertur, secundum illud Osee VI
et Matth. XII, misericordiam volo, et non sacrificium. Ergo
misericordia est maxima virtus.
2. Praeterea, super illud I ad Tim. IV, pietas ad omnia utilis
est, dicit Glossa Ambrosii, omnis summa disciplinae Christianae in
misericordia et pietate est. Sed disciplina Christiana continet omnem
virtutem. Ergo summa totius virtutis in misericordia consistit.
3. Praeterea, virtus est quae bonum facit habentem. Ergo tanto
aliqua virtus est melior quanto facit hominem Deo similiorem, quia per
hoc melior est homo quod Deo est similior. Sed hoc maxime facit
misericordia, quia de Deo dicitur in Psalm. quod miserationes eius
sunt super omnia opera eius. Unde et Luc. VI dominus dicit,
estote misericordes, sicut et pater vester misericors est.
Misericordia igitur est maxima virtutum.
Sed contra est quod apostolus, ad Coloss. III, cum dixisset,
induite vos, sicut dilecti Dei, viscera misericordiae etc., postea
subdit, super omnia, caritatem habete. Ergo misericordia non est
maxima virtutum.
Respondeo dicendum quod aliqua virtus potest esse maxima dupliciter,
uno modo, secundum se; alio modo, per comparationem ad habentem.
Secundum se quidem misericordia maxima est. Pertinet enim ad
misericordiam quod alii effundat; et, quod plus est, quod defectus
aliorum sublevet; et hoc est maxime superioris. Unde et misereri
ponitur proprium Deo, et in hoc maxime dicitur eius omnipotentia
manifestari. Sed quoad habentem, misericordia non est maxima, nisi
ille qui habet sit maximus, qui nullum supra se habeat, sed omnes sub
se. Ei enim qui supra se aliquem habet maius est et melius coniungi
superiori quam supplere defectum inferioris. Et ideo quantum ad
hominem, qui habet Deum superiorem, caritas, per quam Deo unitur,
est potior quam misericordia, per quam defectus proximorum supplet.
Sed inter omnes virtutes quae ad proximum pertinent potissima est
misericordia, sicut etiam est potioris actus, nam supplere defectum
alterius, inquantum huiusmodi, est superioris et melioris.
Ad primum ergo dicendum quod Deum non colimus per exteriora sacrificia
aut munera propter ipsum, sed propter nos et propter proximos, non
enim indiget sacrificiis nostris, sed vult ea sibi offerri propter
nostram devotionem et proximorum utilitatem. Et ideo misericordia,
qua subvenitur defectibus aliorum, est sacrificium ei magis acceptum,
utpote propinquius utilitatem proximorum inducens, secundum illud
Heb. ult., beneficentiae et communionis nolite oblivisci, talibus
enim hostiis promeretur Deus.
Ad secundum dicendum quod summa religionis Christianae in misericordia
consistit quantum ad exteriora opera. Interior tamen affectio
caritatis, qua coniungimur Deo, praeponderat et dilectioni et
misericordiae in proximos.
Ad tertium dicendum quod per caritatem assimilamur Deo tanquam ei per
affectum uniti. Et ideo potior est quam misericordia, per quam
assimilamur Deo secundum similitudinem operationis.
|
|