|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod beneficentia non sit
actus caritatis. Caritas enim maxime habetur ad Deum. Sed ad eum
non possumus esse benefici, secundum illud Iob XXXV, quid dabis
ei? Aut quid de manu tua accipiet? Ergo beneficentia non est actus
caritatis.
2. Praeterea, beneficentia maxime consistit in collatione donorum.
Sed hoc pertinet ad liberalitatem. Ergo beneficentia non est actus
caritatis, sed liberalitatis.
3. Praeterea, omne quod quis dat, vel dat sicut debitum vel dat
sicut non debitum. Sed beneficium quod impenditur tanquam debitum
pertinet ad iustitiam, quod autem impenditur tanquam non debitum,
gratis datur, et secundum hoc pertinet ad misericordiam. Ergo omnis
beneficentia vel est actus iustitiae vel est actus misericordiae. Non
est ergo actus caritatis.
Sed contra, caritas est amicitia quaedam, ut dictum est. Sed
philosophus, in IX Ethic., inter alios amicitiae actus ponit hoc
unum quod est operari bonum ad amicos, quod est amicis benefacere.
Ergo beneficentia est actus caritatis.
Respondeo dicendum quod beneficentia nihil aliud importat quam facere
bonum alicui. Potest autem hoc bonum considerari dupliciter. Uno
modo, secundum communem rationem boni. Et hoc pertinet ad communem
rationem beneficentiae. Et hoc est actus amicitiae, et per consequens
caritatis. Nam in actu dilectionis includitur benevolentia, per quam
aliquis vult bonum amico, ut supra habitum est. Voluntas autem est
effectiva eorum quae vult, si facultas adsit. Et ideo ex consequenti
benefacere amico ex actu dilectionis consequitur. Et propter hoc
beneficentia secundum communem rationem, est amicitiae vel caritatis
actus. Si autem bonum quod quis facit alteri accipiatur sub aliqua
speciali ratione boni, sic beneficentia accipiet specialem rationem,
et pertinebit ad aliquam specialem virtutem.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Dionysius dicit, IV cap. de
Div. Nom., amor movet ordinata ad mutuam habitudinem, et inferiora
convertit in superiora ut ab eis perficiantur, et superiora movet ad
inferiorum provisionem. Et quantum ad hoc beneficentia est effectus
dilectionis. Et ideo nostrum non est Deo benefacere, sed eum
honorare, nos ei subiiciendo, eius autem est ex sua dilectione nobis
benefacere.
Ad secundum dicendum quod in collatione donorum duo sunt attendenda,
quorum unum est exterius datum; aliud autem est interior passio quam
habet quis ad divitias, in eis delectatus. Ad liberalitatem autem
pertinet moderari interiorem passionem, ut scilicet aliquis non
superexcedat in concupiscendo et amando divitias, ex hoc enim
efficietur homo facile emissivus donorum. Unde si homo det aliquod
donum magnum, et tamen cum quadam concupiscentia retinendi, datio non
est liberalis. Sed ex parte exterioris dati collatio beneficii
pertinet in generali ad amicitiam vel caritatem. Unde hoc non derogat
amicitiae, si aliquis rem quam concupiscit retinere det alicui propter
amorem; sed magis ex hoc ostenditur amicitiae perfectio.
Ad tertium dicendum quod sicut amicitia seu caritas respicit in
beneficio collato communem rationem boni, ita iustitia respicit ibi
rationem debiti. Misericordia vero respicit ibi rationem relevantis
miseriam vel defectum.
|
|