|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod non sit omnibus
benefaciendum. Dicit enim Augustinus, in I de Doct. Christ.,
quod omnibus prodesse non possumus. Sed virtus non inclinat ad
impossibile. Ergo non oportet omnibus benefacere.
2. Praeterea, Eccli. XII dicitur, da iusto, et non recipias
peccatorem. Sed multi homines sunt peccatores. Non ergo omnibus est
benefaciendum.
3. Praeterea, caritas non agit perperam, ut dicitur I ad Cor.
XIII. Sed benefacere quibusdam est agere perperam, puta si
aliquis benefaciat inimicis reipublicae; vel si benefaciat
excommunicato, quia per hoc ei communicat. Ergo, cum benefacere sit
actus caritatis, non est omnibus benefaciendum.
Sed contra est quod apostolus dicit, ad Gal. ult., dum tempus
habemus, operemur bonum ad omnes.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, beneficentia
consequitur amorem ex ea parte qua movet superiora ad provisionem
inferiorum. Gradus autem in hominibus non sunt immutabiles, sicut in
Angelis, quia homines possunt pati multiplices defectus; unde qui est
superior secundum aliquid, vel est vel potest esse inferior secundum
aliud. Et ideo, cum dilectio caritatis se extendat ad omnes, etiam
beneficentia se debet extendere ad omnes, pro loco tamen et tempore,
omnes enim actus virtutum sunt secundum debitas circumstantias
limitandi.
Ad primum ergo dicendum quod, simpliciter loquendo, non possumus
omnibus benefacere in speciali, nullus tamen est de quo non possit
occurrere casus in quo oporteat ei benefacere etiam in speciali. Et
ideo caritas requirit ut homo, etsi non actu alicui benefaciat, habeat
tamen hoc in sui animi praeparatione, ut benefaciat cuicumque si tempus
adesset. Aliquod tamen beneficium est quod possumus omnibus
impendere, si non in speciali saltem in generali, sicut cum oramus pro
omnibus fidelibus et infidelibus.
Ad secundum dicendum quod in peccatore duo sunt, scilicet culpa et
natura. Est ergo subveniendum peccatori quantum ad sustentationem
naturae, non est autem ei subveniendum ad fomentum culpae; hoc enim
non esset benefacere, sed potius malefacere.
Ad tertium dicendum quod excommunicatis et reipublicae hostibus sunt
beneficia subtrahenda inquantum per hoc arcentur a culpa. Si tamen
immineret necessitas, ne natura deficeret, esset eis subveniendum,
debito tamen modo, puta ne fame aut siti morerentur, aut aliquod
huiusmodi dispendium, nisi secundum ordinem iustitiae, paterentur.
|
|