|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod non sit magis
benefaciendum his qui sunt nobis magis coniuncti. Dicitur enim Luc.
XIV, cum facis prandium aut cenam, noli vocare amicos tuos neque
fratres neque cognatos. Sed isti sunt maxime coniuncti. Ergo non est
magis benefaciendum coniunctis, sed potius extraneis indigentibus,
sequitur enim, sed cum facis convivium, voca pauperes et debiles, et
cetera.
2. Praeterea, maximum beneficium est quod homo aliquem in bello
adiuvet. Sed miles in bello magis debet iuvare extraneum commilitonem
quam consanguineum hostem. Ergo beneficia non sunt magis exhibenda
magis coniunctis.
3. Praeterea, prius sunt debita restituenda quam gratuita beneficia
impendenda. Sed debitum est quod aliquis impendat beneficium ei a quo
accepit. Ergo benefactoribus magis est benefaciendum quam propinquis.
4. Praeterea, magis sunt diligendi parentes quam filii, ut supra
dictum est. Sed magis est benefaciendum filiis, quia non debent filii
thesaurizare parentibus, ut dicitur II ad Cor. XII. Ergo non
est magis benefaciendum magis coniunctis.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in I de Doct. Christ.,
cum omnibus prodesse non possis, his potissimum consulendum est qui,
pro locorum et temporum vel quarumlibet rerum opportunitatibus,
constrictius tibi, quasi quadam sorte, iunguntur.
Respondeo dicendum quod gratia et virtus imitantur naturae ordinem,
qui est ex divina sapientia institutus. Est autem talis ordo naturae
ut unumquodque agens naturale per prius magis diffundat suam actionem ad
ea quae sunt sibi propinquiora, sicut ignis magis calefacit rem sibi
magis propinquam. Et similiter Deus in substantias sibi propinquiores
per prius et copiosius dona suae bonitatis diffundit; ut patet per
Dionysium, IV cap. Cael. Hier. Exhibitio autem beneficiorum
est quaedam actio caritatis in alios. Et ideo oportet quod ad magis
propinquos simus magis benefici. Sed propinquitas unius hominis ad
alium potest attendi secundum diversa in quibus sibi ad invicem homines
communicant, ut consanguinei naturali communicatione, concives in
civili, fideles in spirituali, et sic de aliis. Et secundum diversas
coniunctiones sunt diversimode diversa beneficia dispensanda, nam
unicuique est magis exhibendum beneficium pertinens ad illam rem
secundum quam est magis nobis coniunctus, simpliciter loquendo. Tamen
hoc potest variari secundum diversitatem locorum et temporum et
negotiorum, nam in aliquo casu est magis subveniendum extraneo, puta
si sit in extrema necessitate, quam etiam patri non tantam necessitatem
patienti.
Ad primum ergo dicendum quod dominus non prohibet simpliciter vocare
amicos aut consanguineos ad convivium, sed vocare eos ea intentione
quod te ipsi reinvitent. Hoc enim non erit caritatis, sed
cupiditatis. Potest tamen contingere quod extranei sint magis
invitandi in aliquo casu, propter maiorem indigentiam. Intelligendum
est enim quod magis coniunctis magis est, ceteris paribus,
benefaciendum. Si autem duorum unus sit magis coniunctus et alter
magis indigens, non potest universali regula determinari cui sit magis
subveniendum, quia sunt diversi gradus et indigentiae et
propinquitatis, sed hoc requirit prudentis iudicium.
Ad secundum dicendum quod bonum commune multorum divinius est quam
bonum unius. Unde pro bono communi reipublicae vel spiritualis vel
temporalis virtuosum est quod aliquis etiam propriam vitam exponat
periculo. Et ideo, cum communicatio in bellicis ordinetur ad
conservationem reipublicae, in hoc miles impendens commilitoni
auxilium, non impendit ei tanquam privatae personae, sed sicut totam
rempublicam iuvans. Et ideo non est mirum si in hoc praefertur
extraneus coniuncto secundum carnem.
Ad tertium dicendum quod duplex est debitum. Unum quidem quod non est
numerandum in bonis eius qui debet, sed potius in bonis eius cui
debetur. Puta si aliquis habet pecuniam aut rem aliam alterius vel
furto sublatam vel mutuo acceptam sive depositam, vel aliquo alio
simili modo, quantum ad hoc plus debet homo reddere debitum quam ex eo
benefacere coniunctis. Nisi forte esset tantae necessitatis articulus
in quo etiam liceret rem alienam accipere ad subveniendum necessitatem
patienti. Nisi forte et ille cui res debetur in simili necessitate
esset. In quo tamen casu pensanda esset utriusque conditio secundum
alias conditiones, prudentis iudicio, quia in talibus non potest
universalis regula dari, propter varietatem singulorum casuum, ut
philosophus dicit, in IX Ethic. Aliud autem est debitum quod
computatur in bonis eius qui debet, et non eius cui debetur, puta si
debeatur non ex necessitate iustitiae, sed ex quadam morali aequitate,
ut contingit in beneficiis gratis susceptis. Nullius autem
benefactoris beneficium est tantum sicut parentum, et ideo parentes in
recompensandis beneficiis sunt omnibus aliis praeferendi; nisi
necessitas ex alia parte praeponderaret, vel aliqua alia conditio,
puta communis utilitas Ecclesiae vel reipublicae. In aliis autem est
aestimatio habenda et coniunctionis et beneficii suscepti. Quae
similiter non potest communi regula determinari.
Ad quartum dicendum quod parentes sunt sicut superiores, et ideo amor
parentum est ad benefaciendum, amor autem filiorum ad honorandum
parentes. Et tamen in necessitatis extremae articulo magis liceret
deserere filios quam parentes; quos nullo modo deserere licet, propter
obligationem beneficiorum susceptorum; ut patet per philosophum, in
VIII Ethic.
|
|