|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod beneficentia sit
specialis virtus. Praecepta enim ad virtutes ordinantur, quia
legislatores intendunt facere homines virtuosos, sicut dicitur in II
Ethic. Sed seorsum datur praeceptum de beneficentia et de
dilectione, dicitur enim Matth. V, diligite inimicos vestros,
benefacite his qui oderunt vos. Ergo beneficentia est virtus distincta
a caritate.
2. Praeterea, vitia virtutibus opponuntur. Sed beneficentiae
opponuntur aliqua specialia vitia, per quae nocumentum proximo
infertur, puta rapina, furtum et alia huiusmodi. Ergo beneficentia
est specialis virtus.
3. Praeterea, caritas non distinguitur in multas species. Sed
beneficentia videtur distingui in multas species, secundum diversas
beneficiorum species. Ergo beneficentia est alia virtus a caritate.
Sed contra est quod actus interior et exterior non requirunt diversas
virtutes. Sed beneficentia et benevolentia non differunt nisi sicut
actus exterior et interior, quia beneficentia est executio
benevolentiae. Ergo, sicut benevolentia non est alia virtus a
caritate, ita nec beneficentia.
Respondeo dicendum quod virtutes diversificantur secundum diversas
rationes obiecti. Eadem autem est ratio formalis obiecti caritatis et
beneficentiae, nam utraque respicit communem rationem boni, ut ex
praedictis patet. Unde beneficentia non est alia virtus a caritate,
sed nominat quendam caritatis actum.
Ad primum ergo dicendum quod praecepta non dantur de habitibus
virtutum, sed de actibus. Et ideo diversitas praeceptorum non
significat diversos habitus virtutum, sed diversos actus.
Ad secundum dicendum quod sicut omnia beneficia proximo exhibita,
inquantum considerantur sub communi ratione boni, reducuntur ad
amorem; ita omnia nocumenta, inquantum considerantur secundum communem
rationem mali, reducuntur ad odium. Prout autem considerantur
secundum aliquas speciales rationes vel boni vel mali, reducuntur ad
aliquas speciales virtutes vel vitia. Et secundum hoc etiam sunt
diversae beneficiorum species.
Unde patet responsio ad tertium.
|
|