|
1. Ad nonum sic proceditur. Videtur quod non sit magis
propinquioribus eleemosyna facienda. Dicitur enim Eccli. XII, da
misericordi, et ne suscipias peccatorem, benefac humili, et non des
impio. Sed quandoque contingit quod propinqui nostri sunt peccatores
et impii. Ergo non sunt eis magis eleemosynae faciendae.
2. Praeterea, eleemosynae sunt faciendae propter retributionem
mercedis aeternae, secundum illud Matth. VI, et pater tuus, qui
videt in abscondito, reddet tibi. Sed retributio aeterna maxime
acquiritur ex eleemosynis quae sanctis erogantur, secundum illud Luc.
XVI, facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut, cum
defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula; quod exponens
Augustinus, in libro de Verb. Dom., dicit, qui sunt qui habebunt
aeterna habitacula nisi sancti Dei? Et qui sunt qui ab eis accipiendi
sunt in tabernacula nisi qui eorum indigentiae serviunt? Ergo magis
sunt eleemosynae dandae sanctioribus quam propinquioribus.
3. Praeterea, maxime homo est sibi propinquus. Sed sibi non potest
homo eleemosynam facere. Ergo videtur quod non sit magis facienda
eleemosyna personae magis coniunctae.
Sed contra est quod apostolus dicit, I ad Tim. V, si quis
suorum, et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit et est
infideli deterior.
Respondeo dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in I de Doct.
Christ., illi qui sunt nobis magis coniuncti quasi quadam sorte nobis
obveniunt, ut eis magis providere debemus. Est tamen circa hoc
discretionis ratio adhibenda, secundum differentiam coniunctionis et
sanctitatis et utilitatis. Nam multo sanctiori magis indigentiam
patienti, et magis utili ad commune bonum, est magis eleemosyna danda
quam personae propinquiori; maxime si non sit multum coniuncta, cuius
cura specialis nobis immineat, et si magnam necessitatem non patiatur.
Ad primum ergo dicendum quod peccatori non est subveniendum inquantum
peccator est, idest ut per hoc in peccato foveatur, sed inquantum homo
est, idest ut natura sustentetur.
Ad secundum dicendum quod opus eleemosynae ad mercedem retributionis
aeternae dupliciter valet. Uno quidem modo, ex radice caritatis. Et
secundum hoc eleemosyna est meritoria prout in ea servatur ordo
caritatis, secundum quem propinquioribus magis providere debemus,
ceteris paribus. Unde Ambrosius dicit, in I de Offic., est illa
probanda liberalitas, ut proximos sanguinis tui non despicias, si
egere cognoscas, melius est enim ut ipse subvenias tuis, quibus pudor
est ab aliis sumptum deposcere. Alio modo valet eleemosyna ad
retributionem vitae aeternae ex merito eius cui donatur, qui orat pro
eo qui eleemosynam dedit. Et secundum hoc loquitur ibi Augustinus.
Ad tertium dicendum quod, cum eleemosyna sit opus misericordiae,
sicut misericordia non est proprie ad seipsum, sed per quandam
similitudinem, ut supra dictum est; ita etiam, proprie loquendo,
nullus sibi eleemosynam facit, nisi forte ex persona alterius. Puta,
cum aliquis distributor ponitur eleemosynarum, potest et ipse sibi
accipere, si indigeat, eo tenore quo et aliis ministrat.
|
|