|
1. Ad decimum sic proceditur. Videtur quod eleemosyna non sit
abundanter facienda. Eleemosyna enim maxime debet fieri
coniunctioribus. Sed illis non debet sic dari ut ditiores inde fieri
velint; sicut Ambrosius dicit, in I de Offic. Ergo nec aliis
debet abundanter dari.
2. Praeterea, Ambrosius dicit ibidem, non debent simul effundi
opes, sed dispensari. Sed abundantia eleemosynarum ad effusionem
pertinet. Ergo eleemosyna non debet fieri abundanter.
3. Praeterea, II ad Cor. VIII dicit apostolus, non ut aliis
sit remissio, idest ut alii de nostris otiose vivant; vobis autem sit
tribulatio, idest paupertas. Sed hoc contingeret si eleemosyna
daretur abundanter. Ergo non est abundanter eleemosyna largienda.
Sed contra est quod dicitur Tob. IV, si multum tibi fuerit,
abundanter tribue.
Respondeo dicendum quod abundantia eleemosynae potest considerari et ex
parte dantis, et ex parte recipientis. Ex parte quidem dantis cum
scilicet aliquis dat quod est multum secundum proportionem propriae
facultatis. Et sic laudabile est abundanter dare, unde et dominus,
Luc. XXI, laudavit viduam, quae ex eo quod deerat illi, omnem
victum quem habuit misit, observatis tamen his quae supra dicta sunt de
eleemosyna facienda de necessariis. Ex parte vero eius cui datur est
abundans eleemosyna dupliciter. Uno modo, quod suppleat sufficienter
eius indigentiam. Et sic laudabile est abundanter eleemosynam
tribuere. Alio modo, ut superabundet ad superfluitatem. Et hoc non
est laudabile, sed melius est pluribus indigentibus elargiri. Unde et
apostolus dicit, I ad Cor. XIII, si distribuero in cibos
pauperum; ubi Glossa dicit, per hoc cautela eleemosynae docetur, ut
non uni sed multis detur, ut pluribus prosit.
Ad primum ergo dicendum quod ratio illa procedit de abundantia
superexcedente necessitatem recipientis eleemosynam.
Ad secundum dicendum quod auctoritas illa loquitur de abundantia
eleemosynae ex parte dantis. Sed intelligendum est quod Deus non vult
simul effundi omnes opes, nisi in mutatione status. Unde subdit
ibidem, nisi forte ut Elisaeus boves suos occidit, et pavit pauperes
ex eo quod habuit, ut nulla cura domestica teneretur.
Ad tertium dicendum quod auctoritas inducta, quantum ad hoc quod
dicit, non ut alii sit remissio vel refrigerium, loquitur de
abundantia eleemosynae quae superexcedit necessitatem recipientis, cui
non est danda eleemosyna ut inde luxurietur, sed ut inde sustentetur.
Circa quod tamen est discretio adhibenda propter diversas conditiones
hominum, quorum quidam, delicatioribus nutriti, indigent magis
delicatis cibis aut vestibus. Unde et Ambrosius dicit, in libro de
Offic., consideranda est in largiendo aetas atque debilitas.
Nonnunquam etiam verecundia, quae ingenuos prodit natales. Aut si
quis ex divitiis in egestatem cecidit sine vitio suo. Quantum vero ad
id quod subditur, vobis autem tribulatio, loquitur de abundantia ex
parte dantis. Sed, sicut Glossa ibi dicit, non hoc ideo dicit quin
melius esset, scilicet abundanter dare. Sed de infirmis timet, quos
sic dare monet ut egestatem non patiantur.
|
|