|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod dare eleemosynam non sit
actus caritatis. Actus enim caritatis non potest esse sine caritate.
Sed largitio eleemosynarum potest esse sine caritate, secundum illud
I ad Cor. XIII, si distribuero in cibos pauperum omnes
facultates meas, caritatem autem non habuero. Ergo dare eleemosynam
non est actus caritatis.
2. Praeterea, eleemosyna computatur inter opera satisfactionis,
secundum illud Dan. IV, peccata tua eleemosynis redime. Sed
satisfactio est actus iustitiae. Ergo dare eleemosynam non est actus
caritatis, sed iustitiae.
3. Praeterea, offerre hostiam Deo est actus latriae. Sed dare
eleemosynam est offerre hostiam Deo, secundum illud ad Heb. ult.,
beneficentiae et communionis nolite oblivisci, talibus enim hostiis
promeretur Deus. Ergo caritatis non est actus dare eleemosynam, sed
magis latriae.
4. Praeterea, philosophus dicit, in IV Ethic., quod dare
aliquid propter bonum est actus liberalitatis. Sed hoc maxime fit in
largitione eleemosynarum. Ergo dare eleemosynam non est actus
caritatis.
Sed contra est quod dicitur I Ioan. III, qui habuerit
substantiam huius mundi, et viderit fratrem suum necessitatem
patientem, et clauserit viscera sua ab eo, quomodo caritas Dei manet
in illo?
Respondeo dicendum quod exteriores actus ad illam virtutem referuntur
ad quam pertinet id quod est motivum ad agendum huiusmodi actus.
Motivum autem ad dandum eleemosynas est ut subveniatur necessitatem
patienti, unde quidam, definientes eleemosynam, dicunt quod
eleemosyna est opus quo datur aliquid indigenti ex compassione propter
Deum. Quod quidem motivum pertinet ad misericordiam, ut supra dictum
est. Unde manifestum est quod dare eleemosynam proprie est actus
misericordiae. Et hoc apparet ex ipso nomine, nam in Graeco a
misericordia derivatur, sicut in Latino miseratio. Et quia
misericordia est effectus caritatis, ut supra ostensum est, ex
consequenti dare eleemosynam est actus caritatis, misericordia
mediante.
Ad primum ergo dicendum quod aliquid dicitur esse actus virtutis
dupliciter. Uno modo, materialiter, sicut actus iustitiae est facere
iusta. Et talis actus virtutis potest esse sine virtute, multi enim
non habentes habitum iustitiae iusta operantur, vel ex naturali
ratione, vel ex timore sive ex spe aliquid adipiscendi. Alio modo
dicitur esse aliquid actus virtutis formaliter, sicut actus iustitiae
est actio iusta eo modo quo iustus facit, scilicet prompte et
delectabiliter. Et hoc modo actus virtutis non est sine virtute.
Secundum hoc ergo dare eleemosynas materialiter potest esse sine
caritate, formaliter autem eleemosynas dare, idest propter Deum,
delectabiliter et prompte et omni eo modo quo debet, non est sine
caritate.
Ad secundum dicendum quod nihil prohibet actum qui est proprie unius
virtutis elicitive, attribui alteri virtuti sicut imperanti et
ordinanti ad suum finem. Et hoc modo dare eleemosynam ponitur inter
opera satisfactoria, inquantum miseratio in defectum patientis
ordinatur ad satisfaciendum pro culpa. Secundum autem quod ordinatur
ad placandum Deum, habet rationem sacrificii, et sic imperatur a
latria.
Unde patet responsio ad tertium.
Ad quartum dicendum quod dare eleemosynam pertinet ad liberalitatem
inquantum liberalitas aufert impedimentum huius actus, quod esse posset
ex superfluo amore divitiarum, propter quem aliquis efficitur nimis
retentivus earum.
|
|