|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter
eleemosynarum genera distinguantur. Ponuntur enim septem eleemosynae
corporales, scilicet pascere esurientem, potare sitientem, vestire
nudum, recolligere hospitem, visitare infirmum, redimere captivum,
et sepelire mortuum; quae in hoc versu continentur, visito, poto,
cibo, redimo, tego, colligo, condo. Ponuntur etiam aliae septem
eleemosynae spirituales, scilicet docere ignorantem, consulere
dubitanti, consolari tristem, corrigere peccantem, remittere
offendenti, portare onerosos et graves, et pro omnibus orare; quae
etiam in hoc versu continentur, consule, castiga, solare, remitte,
fer, ora; ita tamen quod sub eodem intelligatur consilium et
doctrina. Videtur autem quod inconvenienter huiusmodi eleemosynae
distinguantur. Eleemosyna enim ordinatur ad subveniendum proximo.
Sed per hoc quod proximus sepelitur, in nullo ei subvenitur, alioquin
non esset verum quod dominus dicit, Matth. X, nolite timere eos qui
occidunt corpus, et post hoc non habent amplius quid faciant. Unde et
dominus, Matth. XXV, commemorans misericordiae opera, de
sepultura mortuorum mentionem non facit. Ergo videtur quod
inconvenienter huiusmodi eleemosynae distinguantur.
2. Praeterea, eleemosyna datur ad subveniendum necessitatibus
proximi, sicut dictum est. Sed multae aliae sunt necessitates humanae
vitae quam praedictae, sicut quod caecus indiget ductore, claudus
sustentatione, pauper divitiis. Ergo inconvenienter praedictae
eleemosynae enumerantur.
3. Praeterea, dare eleemosynam est actus misericordiae. Sed
corrigere delinquentem magis videtur ad severitatem pertinere quam ad
misericordiam. Ergo non debet computari inter eleemosynas
spirituales.
4. Praeterea, eleemosyna ordinatur ad subveniendum defectui. Sed
nullus est homo qui defectum ignorantiae non patiatur in aliquibus.
Ergo videtur quod quilibet debeat quemlibet docere, si ignoret id quod
ipse scit.
Sed contra est quod Gregorius dicit, in quadam homilia, habens
intellectum curet omnino ne taceat; habens rerum affluentiam vigilet ne
a misericordiae largitate torpescat; habens artem qua regitur magnopere
studeat ut usum atque utilitatem illius cum proximo partiatur; habens
loquendi locum apud divitem damnationem pro retento talento timeat si,
cum valet, non apud eum pro pauperibus intercedat. Ergo praedictae
eleemosynae convenienter distinguuntur secundum ea in quibus homines
abundant et deficiunt.
Respondeo dicendum quod praedicta eleemosynarum distinctio convenienter
sumitur secundum diversos defectus proximorum. Quorum quidam sunt ex
parte animae, ad quos ordinantur spirituales eleemosynae; quidam vero
ex parte corporis, ad quos ordinantur eleemosynae corporales.
Defectus enim corporalis aut est in vita, aut est post vitam. Si
quidem est in vita, aut est communis defectus respectu eorum quibus
omnes indigent; aut est specialis propter aliquod accidens
superveniens. Si primo modo, aut defectus est interior, aut
exterior. Interior quidem est duplex, unus quidem cui subvenitur per
alimentum siccum, scilicet fames, et secundum hoc ponitur pascere
esurientem; alius autem est cui subvenitur per alimentum humidum,
scilicet sitis, et secundum hoc dicitur potare sitientem. Defectus
autem communis respectu exterioris auxilii est duplex, unus respectu
tegumenti, et quantum ad hoc ponitur vestire nudum; alius est respectu
habitaculi, et quantum ad hoc est suscipere hospitem. Similiter autem
si sit defectus aliquis specialis, aut est ex causa intrinseca, sicut
infirmitas, et quantum ad hoc ponitur visitare infirmum, aut ex causa
extrinseca, et quantum ad hoc ponitur redemptio captivorum. Post
vitam autem exhibetur mortuis sepultura. Similiter autem spiritualibus
defectibus spiritualibus actibus subvenitur dupliciter. Uno modo,
poscendo auxilium a Deo, et quantum ad hoc ponitur oratio, qua quis
pro aliis orat. Alio modo, impendendo humanum auxilium, et hoc
tripliciter. Uno modo, contra defectum intellectus, et si quidem sit
defectus speculativi intellectus, adhibetur ei remedium per doctrinam;
si autem practici intellectus, adhibetur ei remedium per consilium.
Alio modo est defectus ex passione appetitivae virtutis, inter quos
est maximus tristitia, cui subvenitur per consolationem. Tertio
modo, ex parte inordinati actus, qui quidem tripliciter considerari
potest. Uno modo, ex parte ipsius peccantis, inquantum procedit ab
eius inordinata voluntate, et sic adhibetur remedium per correctionem.
Alio modo, ex parte eius in quem peccatur, et sic, si quidem sit
peccatum in nos, remedium adhibemus remittendo offensam; si autem sit
in Deum vel in proximum, non est nostri arbitrii remittere, ut
Hieronymus dicit, super Matth. Tertio modo, ex parte sequelae
ipsius actus inordinati, ex qua gravantur ei conviventes, etiam
praeter peccantis intentionem, et sic remedium adhibetur supportando;
maxime in his qui ex infirmitate peccant, secundum illud Rom. XV,
debemus nos firmiores infirmitates aliorum portare. Et non solum
secundum quod infirmi sunt graves ex inordinatis actibus, sed etiam
quaecumque eorum onera sunt supportanda, secundum illud Galat. VI,
alter alterius onera portate.
Ad primum ergo dicendum quod sepultura mortui non confert ei quantum ad
sensum quem corpus post mortem habeat. Et secundum hoc dominus dicit
quod interficientes corpus non habent amplius quid faciant. Et propter
hoc etiam dominus non commemorat sepulturam inter alia misericordiae
opera, sed numerat solum illa quae sunt evidentioris necessitatis.
Pertinet tamen ad defunctum quid de eius corpore agatur, tum quantum
ad hoc quod vivit in memoriis hominum, cuius honor dehonestatur si
insepultus remaneat; tum etiam quantum ad affectum quem adhuc vivens
habebat de suo corpore, cui piorum affectus conformari debet post
mortem ipsius. Et secundum hoc aliqui commendantur de mortuorum
sepultura, ut Tobias et illi qui dominum sepelierunt; ut patet per
Augustinum, in libro de cura pro mortuis agenda.
Ad secundum dicendum quod omnes aliae necessitates ad has reducuntur.
Nam et caecitas et claudicatio sunt infirmitates quaedam, unde
dirigere caecum et sustentare claudum reducitur ad visitationem
infirmorum. Similiter etiam subvenire homini contra quamcumque
oppressionem illatam extrinsecus reducitur ad redemptionem captivorum.
Divitiae autem, quibus paupertati subvenitur, non quaeruntur nisi ad
subveniendum praedictis defectibus, et ideo non fuit specialis mentio
de hoc defectu facienda.
Ad tertium dicendum quod correctio peccantium, quantum ad ipsam
executionem actus, severitatem iustitiae continere videtur. Sed
quantum ad intentionem corrigentis, qui vult hominem a malo culpae
liberare, pertinet ad misericordiam et dilectionis affectum, secundum
illud Prov. XXVII, meliora sunt verbera diligentis quam
fraudulenta oscula odientis.
Ad quartum dicendum quod non quaelibet nescientia pertinet ad hominis
defectum, sed solum ea qua quis nescit ea quae convenit eum scire, cui
defectui per doctrinam subvenire ad eleemosynam pertinet. In quo tamen
observandae sunt debitae circumstantiae personae et loci et temporis,
sicut et in aliis actibus virtuosis.
|
|