|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod eleemosynae corporales
sint potiores quam spirituales. Laudabilius enim est magis indigenti
eleemosynam facere, ex hoc enim eleemosyna laudem habet quod indigenti
subvenit. Sed corpus, cui subvenitur per eleemosynas corporales, est
indigentioris naturae quam spiritus, cui subvenitur per eleemosynas
spirituales. Ergo eleemosynae corporales sunt potiores.
2. Praeterea, recompensatio beneficii laudem et meritum eleemosynae
minuit, unde et dominus dicit, Luc. XIV, cum facis prandium aut
cenam, noli vocare vicinos divites, ne forte et ipsi te reinvitent.
Sed in eleemosynis spiritualibus semper est recompensatio, quia qui
orat pro alio sibi proficit, secundum illud Psalm., oratio mea in
sinu meo convertetur; qui etiam alium docet, ipse in scientia
proficit. Quod non contingit in eleemosynis corporalibus. Ergo
eleemosynae corporales sunt potiores quam spirituales.
3. Praeterea, ad laudem eleemosynae pertinet quod pauper ex
eleemosyna data consoletur, unde Iob XXXI dicitur, si non
benedixerunt mihi latera eius; et ad Philemonem dicit apostolus,
viscera sanctorum requieverunt per te, frater. Sed quandoque magis
est grata pauperi eleemosyna corporalis quam spiritualis. Ergo
eleemosyna corporalis potior est quam spiritualis.
Sed contra est quod Augustinus, in libro de Serm. Dom. in monte,
super illud, qui petit a te, da ei, dicit, dandum est quod nec tibi
nec alteri noceat, et cum negaveris quod petit, indicanda est
iustitia, ut non eum inanem dimittas. Et aliquando melius aliquid
dabis, cum iniuste petentem correxeris. Correctio autem est
eleemosyna spiritualis. Ergo spirituales eleemosynae sunt corporalibus
praeferendae.
Respondeo dicendum quod comparatio istarum eleemosynarum potest attendi
dupliciter. Uno modo, simpliciter loquendo, et secundum hoc
eleemosynae spirituales praeeminent, triplici ratione. Primo quidem
quia id quod exhibetur nobilius est, scilicet donum spirituale, quod
praeeminet corporali, secundum illud Prov. IV, donum bonum tribuam
vobis, legem meam ne derelinquatis. Secundo, ratione eius cui
subvenitur, quia spiritus nobilior est corpore. Unde sicut homo sibi
ipsi magis debet providere quantum ad spiritum quam quantum ad corpus,
ita et proximo, quem debet tanquam seipsum diligere. Tertio, quantum
ad ipsos actus quibus subvenitur proximo, quia spirituales actus sunt
nobiliores corporalibus, qui sunt quodammodo serviles. Alio modo
possunt comparari secundum aliquem particularem casum, in quo quaedam
corporalis eleemosyna alicui spirituali praefertur. Puta, magis esset
pascendum fame morientem quam docendum, sicut et indigenti, secundum
philosophum, melius est ditari quam philosophari, quamvis hoc sit
simpliciter melius.
Ad primum ergo dicendum quod dare magis indigenti melius est, ceteris
paribus. Sed si minus indigens sit melior, et melioribus indigeat,
dare ei melius est. Et sic est in proposito.
Ad secundum dicendum quod recompensatio non minuit meritum et laudem
eleemosynae si non sit intenta, sicut etiam humana gloria, si non sit
intenta, non minuit rationem virtutis; sicut et de Catone Sallustius
dicit quod quo magis gloriam fugiebat, eo magis eum gloria sequebatur.
Et ita contingit in eleemosynis spiritualibus. Et tamen intentio
bonorum spiritualium non minuit meritum, sicut intentio bonorum
corporalium.
Ad tertium dicendum quod meritum dantis eleemosynam attenditur secundum
id in quo debet rationabiliter requiescere voluntas accipientis, non in
eo in quo requiescit si sit inordinata.
|
|