|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod eleemosynae corporales
non habeant effectum spiritualem. Effectus enim non est potior sua
causa. Sed bona spiritualia sunt potiora corporalibus. Non ergo
eleemosynae corporales habent spirituales effectus.
2. Praeterea, dare corporale pro spirituali vitium simoniae est.
Sed hoc vitium est omnino vitandum. Non ergo sunt dandae eleemosynae
ad consequendum spirituales effectus.
3. Praeterea, multiplicata causa, multiplicatur effectus. Si
igitur eleemosyna corporalis causaret spiritualem effectum, sequeretur
quod maior eleemosyna magis spiritualiter proficeret. Quod est contra
illud quod legitur Luc. XXI de vidua mittente duo aera minuta in
gazophylacium, quae, secundum sententiam domini, plus omnibus misit.
Non ergo eleemosyna corporalis habet spiritualem effectum.
Sed contra est quod dicitur Eccli. XXIX, eleemosyna viri gratiam
hominis quasi pupillam conservabit.
Respondeo dicendum quod eleemosyna corporalis tripliciter potest
considerari. Uno modo, secundum suam substantiam. Et secundum hoc
non habet nisi corporalem effectum, inquantum scilicet supplet
corporales defectus proximorum. Alio modo potest considerari ex parte
causae eius, inquantum scilicet aliquis eleemosynam corporalem dat
propter dilectionem Dei et proximi. Et quantum ad hoc affert fructum
spiritualem, secundum illud Eccli. XXIX, perde pecuniam propter
fratrem. Pone thesaurum in praeceptis altissimi, et proderit tibi
magis quam aurum. Tertio modo, ex parte effectus. Et sic etiam
habet spiritualem fructum, inquantum scilicet proximus, cui per
corporalem eleemosynam subvenitur, movetur ad orandum pro benefactore.
Unde et ibidem subditur, conclude eleemosynam in sinu pauperis, et
haec pro te exorabit ab omni malo.
Ad primum ergo dicendum quod ratio illa procedit de corporali
eleemosyna secundum suam substantiam.
Ad secundum dicendum quod ille qui dat eleemosynam non intendit emere
aliquid spirituale per corporale, quia scit spiritualia in infinitum
corporalibus praeeminere, sed intendit per caritatis affectum
spiritualem fructum promereri.
Ad tertium dicendum quod vidua, quae minus dedit secundum
quantitatem, plus dedit secundum suam proportionem; ex quo pensatur in
ipsa maior caritatis affectus, ex qua corporalis eleemosyna spiritualem
efficaciam habet.
|
|