|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod dare eleemosynam non sit
in praecepto. Consilia enim a praeceptis distinguuntur. Sed dare
eleemosynam est consilium, secundum illud Dan. IV, consilium meum
regi placeat, peccata tua eleemosynis redime. Ergo dare eleemosynam
non est in praecepto.
2. Praeterea, cuilibet licet sua re uti et eam retinere. Sed
retinendo rem suam aliquis eleemosynam non dabit. Ergo licitum est
eleemosynam non dare. Non ergo dare eleemosynam est in praecepto.
3. Praeterea, omne quod cadit sub praecepto aliquo tempore obligat
transgressores ad peccatum mortale, quia praecepta affirmativa obligant
pro tempore determinato. Si ergo dare eleemosynam caderet sub
praecepto, esset determinare aliquod tempus in quo homo peccaret
mortaliter nisi eleemosynam daret. Sed hoc non videtur, quia semper
probabiliter aestimari potest quod pauperi aliter subveniri possit; et
quod id quod est in eleemosynas erogandum possit ei esse necessarium vel
in praesenti vel in futuro. Ergo videtur quod dare eleemosynam non sit
in praecepto.
4. Praeterea, omnia praecepta reducuntur ad praecepta Decalogi.
Sed inter illa praecepta nihil continetur de datione eleemosynarum.
Ergo dare eleemosynas non est in praecepto.
Sed contra, nullus punitur poena aeterna pro omissione alicuius quod
non cadit sub praecepto. Sed aliqui puniuntur poena aeterna pro
omissione eleemosynarum; ut patet Matth. XXV. Ergo dare
eleemosynam est in praecepto.
Respondeo dicendum quod cum dilectio proximi sit in praecepto, necesse
est omnia illa cadere sub praecepto sine quibus dilectio proximi non
conservatur. Ad dilectionem autem proximi pertinet ut proximo non
solum velimus bonum, sed etiam operemur, secundum illud I Ioan.
III, non diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate. Ad
hoc autem quod velimus et operemur bonum alicuius requiritur quod eius
necessitati subveniamus, quod fit per eleemosynarum largitionem. Et
ideo eleemosynarum largitio est in praecepto. Sed quia praecepta
dantur de actibus virtutum, necesse est quod hoc modo donum eleemosynae
cadat sub praecepto, secundum quod actus est de necessitate virtutis,
scilicet secundum quod recta ratio requirit. Secundum quam est aliquid
considerandum ex parte dantis; et aliquid ex parte eius cui est
eleemosyna danda. Ex parte quidem dantis considerandum est ut id quod
est in eleemosynas erogandum sit ei superfluum, secundum illud Luc.
XI, quod superest date eleemosynam. Et dico superfluum non solum
respectu sui ipsius, quod est supra id quod est necessarium individuo;
sed etiam respectu aliorum quorum cura sibi incumbit, quia prius
oportet quod unusquisque sibi provideat et his quorum cura ei incumbit
(respectu quorum dicitur necessarium personae secundum quod persona
dignitatem importat), et postea de residuo aliorum necessitatibus
subveniatur sicut et natura primo accipit sibi, ad sustentationem
proprii corporis, quod est necessarium ministerio virtutis nutritivae;
superfluum autem erogat ad generationem alterius per virtutem
generativam. Ex parte autem recipientis requiritur quod necessitatem
habeat, alioquin non esset ratio quare eleemosyna ei daretur. Sed cum
non possit ab aliquo uno omnibus necessitatem habentibus subveniri, non
omnis necessitas obligat ad praeceptum, sed illa sola sine qua is qui
necessitatem patitur sustentari non potest. In illo enim casu locum
habet quod Ambrosius dicit, pasce fame morientem. Si non paveris,
occidisti. Sic igitur dare eleemosynam de superfluo est in praecepto;
et dare eleemosynam ei qui est in extrema necessitate. Alias autem
eleemosynam dare est in consilio, sicut et de quolibet meliori bono
dantur consilia.
Ad primum ergo dicendum quod Daniel loquebatur regi qui non erat legi
Dei subiectus. Et ideo ea etiam quae pertinent ad praeceptum legis,
quam non profitebatur, erant ei proponenda per modum consilii. Vel
potest dici quod loquebatur in casu illo in quo dare eleemosynam non est
in praecepto.
Ad secundum dicendum quod bona temporalia, quae homini divinitus
conferuntur, eius quidem sunt quantum ad proprietatem, sed quantum ad
usum non solum debent esse eius, sed etiam aliorum, qui ex eis
sustentari possunt ex eo quod ei superfluit. Unde Basilius dicit, si
fateris ea tibi divinitus provenisse (scilicet temporalia bona) an
iniustus est Deus inaequaliter res nobis distribuens? Cur tu
abundas, ille vero mendicat, nisi ut tu bonae dispensationis merita
consequaris, ille vero patientiae braviis decoretur? Est panis
famelici quem tu tenes, nudi tunica quam in conclavi conservas,
discalceati calceus qui penes te marcescit, indigentis argentum quod
possides inhumatum. Quocirca tot iniuriaris quot dare valeres. Et
hoc idem dicit Ambrosius, in Decret., dist. XLVII.
Ad tertium dicendum quod est aliquod tempus dare in quo mortaliter
peccat si eleemosynam dare omittat, ex parte quidem recipientis, cum
apparet evidens et urgens necessitas, nec apparet in promptu qui ei
subveniat; ex parte vero dantis, cum habet superflua quae secundum
statum praesentem non sunt sibi necessaria, prout probabiliter
aestimari potest. Nec oportet quod consideret ad omnes casus qui
possunt contingere in futurum, hoc enim esset de crastino cogitare,
quod dominus prohibet, Matth. VI. Sed debet diiudicari superfluum
et necessarium secundum ea quae probabiliter et ut in pluribus
occurrunt.
Ad quartum dicendum quod omnis subventio proximi reducitur ad
praeceptum de honoratione parentum. Sic enim et apostolus
interpretatur, I ad Tim. IV, dicens, pietas ad omnia utilis
est, promissionem habens vitae quae nunc est et futurae, quod dicit
quia in praecepto de honoratione parentum additur promissio, ut sis
longaevus super terram. Sub pietate autem comprehenditur omnis
eleemosynarum largitio.
|
|