|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod aliquis non debeat
eleemosynam dare de necessario. Ordo enim caritatis non minus
attenditur penes effectum beneficii quam penes interiorem affectum.
Peccat autem qui praepostere agit in ordine caritatis, quia ordo
caritatis est in praecepto. Cum ergo ex ordine caritatis plus debeat
aliquis se quam proximum diligere, videtur quod peccet si subtrahat
sibi necessaria ut alteri largiatur.
2. Praeterea, quicumque largitur de his quae sunt necessaria sibi
est propriae substantiae dissipator, quod pertinet ad prodigum, ut
patet per philosophum, in IV Ethic. Sed nullum opus vitiosum est
faciendum. Ergo non est danda eleemosyna de necessario.
3. Praeterea, apostolus dicit, I ad Tim. V, si quis suorum,
et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit et est infideli
deterior. Sed quod aliquis det de his quae sunt sibi necessaria vel
suis videtur derogare curae quam quis debet habere de se et de suis.
Ergo videtur quod quicumque de necessariis eleemosynam dat, quod
graviter peccet.
Sed contra est quod dominus dicit, Matth. XIX, si vis perfectus
esse, vade et vende omnia quae habes, et da pauperibus. Sed ille qui
dat omnia quae habet pauperibus non solum dat superflua sed etiam
necessaria. Ergo de necessariis potest homo eleemosynam dare.
Respondeo dicendum quod necessarium dupliciter dicitur. Uno modo,
sine quo aliquid esse non potest. Et de tali necessario omnino
eleemosyna dari non debet, puta si aliquis in articulo necessitatis
constitutus haberet solum unde posset sustentari, et filii sui vel alii
ad eum pertinentes; de hoc enim necessario eleemosynam dare est sibi et
suis vitam subtrahere. Sed hoc dico nisi forte talis casus immineret
ubi, subtrahendo sibi, daret alicui magnae personae, per quam
Ecclesia vel respublica sustentaretur, quia pro talis personae
liberatione seipsum et suos laudabiliter periculo mortis exponeret, cum
bonum commune sit proprio praeferendum. Alio modo dicitur aliquid esse
necessarium sine quo non potest convenienter vita transigi secundum
conditionem vel statum personae propriae et aliarum personarum quarum
cura ei incumbit. Huius necessarii terminus non est in indivisibili
constitutus, sed multis additis, non potest diiudicari esse ultra tale
necessarium; et multis subtractis, adhuc remanet unde possit
convenienter aliquis vitam transigere secundum proprium statum. De
huiusmodi ergo eleemosynam dare est bonum, et non cadit sub praecepto,
sed sub consilio. Inordinatum autem esset si aliquis tantum sibi de
bonis propriis subtraheret ut aliis largiretur, quod de residuo non
posset vitam transigere convenienter secundum proprium statum et negotia
occurrentia, nullus enim inconvenienter vivere debet. Sed ab hoc tria
sunt excipienda. Quorum primum est quando aliquis statum mutat, puta
per religionis ingressum. Tunc enim, omnia sua propter Christum
largiens, opus perfectionis facit, se in alio statu ponendo.
Secundo, quando ea quae sibi subtrahit, etsi sint necessaria ad
convenientiam vitae, tamen de facili resarciri possunt, ut non
sequatur maximum inconveniens. Tertio, quando occurreret extrema
necessitas alicuius privatae personae, vel etiam aliqua magna
necessitas reipublicae. In his enim casibus laudabiliter
praetermitteret aliquis id quod ad decentiam sui status pertinere
videretur, ut maiori necessitati subveniret.
Et per hoc patet de facili responsio ad obiecta.
|
|