|
1. Ad septimum sic proceditur. Videtur quod possit eleemosyna fieri
de illicite acquisitis. Dicitur enim Luc. XVI, facite vobis
amicos de mammona iniquitatis. Mammona autem significat divitias.
Ergo de divitiis inique acquisitis potest sibi aliquis spirituales
amicos facere, eleemosynas largiendo.
2. Praeterea, omne turpe lucrum videtur esse illicite acquisitum.
Sed turpe lucrum est quod de meretricio acquiritur, unde et de
huiusmodi sacrificium vel oblatio Deo offerri non debet, secundum
illud Deut. XXIII, non offeres mercedem prostibuli in domo Dei
tui. Similiter etiam turpiter acquiritur quod acquiritur per aleas,
quia, ut philosophus dicit, in IV Ethic., tales ab amicis
lucrantur, quibus oportet dare. Turpissime etiam acquiritur aliquid
per simoniam, per quam aliquis spiritui sancto iniuriam facit. Et
tamen de huiusmodi eleemosyna fieri potest. Ergo de male acquisitis
potest aliquis eleemosynam facere.
3. Praeterea, maiora mala sunt magis vitanda quam minora. Sed
minus peccatum est detentio rei alienae quam homicidium, quod aliquis
incurrit nisi alicui in ultima necessitate subveniat, ut patet per
Ambrosium, qui dicit, pasce fame morientem, quoniam si non paveris,
occidisti. Ergo aliquis potest eleemosynam facere in aliquo casu de
male acquisitis.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de Verb. Dom., de
iustis laboribus facite eleemosynas. Non enim corrupturi estis iudicem
Christum, ut non vos audiat cum pauperibus, quibus tollitis. Nolite
velle eleemosynas facere de faenore et usuris. Fidelibus dico, quibus
corpus Christi erogamus.
Respondeo dicendum quod tripliciter potest esse aliquid illicite
acquisitum. Uno enim modo id quod illicite ab aliquo acquiritur
debetur ei a quo est acquisitum, nec potest ab eo retineri qui
acquisivit, sicut contingit in rapina et furto et usuris. Et de
talibus, cum homo teneatur ad restitutionem, eleemosyna fieri non
potest. Alio vero modo est aliquid illicite acquisitum quia ille
quidem qui acquisivit retinere non potest, nec tamen debetur ei a quo
acquisivit, quia scilicet contra iustitiam accepit, et alter contra
iustitiam dedit, sicut contingit in simonia, in qua dans et accipiens
contra iustitiam legis divinae agit. Unde non debet fieri restitutio
ei qui dedit, sed debet in eleemosynas erogari. Et eadem ratio est in
similibus, in quibus scilicet et datio et acceptio est contra legem.
Tertio modo est aliquid illicite acquisitum, non quidem quia ipsa
acquisitio sit illicita, sed quia id ex quo acquiritur est illicitum,
sicut patet de eo quod mulier acquirit per meretricium. Et hoc proprie
vocatur turpe lucrum. Quod enim mulier meretricium exerceat, turpiter
agit et contra legem Dei, sed in eo quod accipit non iniuste agit nec
contra legem. Unde quod sic illicite acquisitum est retineri potest,
et de eo eleemosyna fieri.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in libro de
Verb. Dom., illud verbum domini quidam male intelligendo, rapiunt
res alienas, et aliquid inde pauperibus largiuntur, et putant se
facere quod praeceptum est. Intellectus iste corrigendus est. Sed
omnes divitiae iniquitatis dicuntur, ut dicit in libro de quaestionibus
Evangelii, quia non sunt divitiae nisi iniquis, qui in eis spem
constituunt. Iniquum mammona dixit quia variis divitiarum illecebris
nostros tentat affectus. Vel quia in pluribus praedecessoribus,
quibus patrimonio succedis, aliquis reperitur qui iniuste usurpavit
aliena, quamvis tu nescias ut Basilius dicit. Vel omnes divitiae
dicuntur iniquitatis, idest inaequalitatis, quia non aequaliter sunt
omnibus distributae uno egente et alio superabundante.
Ad secundum dicendum quod de acquisito per meretricium iam dictum est
qualiter eleemosyna fieri possit. Non autem fit de eo sacrificium vel
oblatio ad altare, tum propter scandalum; tum propter sacrorum
reverentiam. De eo etiam quod est per simoniam acquisitum potest fieri
eleemosyna, quia non est debitum ei qui dedit, sed meretur illud
amittere. Circa illa vero quae per aleas acquiruntur videtur esse
aliquid illicitum ex iure divino, scilicet quod aliquis lucretur ab his
qui rem suam alienare non possunt, sicut sunt minores et furiosi et
huiusmodi; et quod aliquis trahat alium ex cupiditate lucrandi ad
ludum; et quod fraudulenter ab eo lucretur. Et in his casibus tenetur
ad restitutionem, et sic de eo non potest eleemosynam facere. Aliquid
autem videtur esse ulterius illicitum ex iure positivo civili, quod
prohibet universaliter tale lucrum. Sed quia ius civile non obligat
omnes, sed eos solos qui sunt his legibus subiecti; et iterum per
dissuetudinem abrogari potest, ideo apud illos qui sunt huiusmodi
legibus obstricti, tenentur universaliter ad restitutionem qui
lucrantur; nisi forte contraria consuetudo praevaleat; aut nisi
aliquis lucratus sit ab eo qui traxit eum ad ludum. In quo casu non
teneretur restituere, quia ille qui amisit non est dignus recipere;
nec potest licite retinere, tali iure positivo durante; unde debet de
hoc eleemosynam facere in hoc casu.
Ad tertium dicendum quod in casu extremae necessitatis omnia sunt
communia. Unde licet ei qui talem necessitatem patitur accipere de
alieno ad sui sustentationem, si non inveniat qui sibi dare velit. Et
eadem ratione licet habere aliquid de alieno et de hoc eleemosynam
dare, quinimmo et accipere, si aliter subveniri non possit
necessitatem patienti. Si tamen fieri potest sine periculo, debet
requisita domini voluntate pauperi providere extremam necessitatem
patienti.
|
|